« bullarium-franciscanum-2898 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Eodem modo ac die visitantibus Ecclesias eorumdem Fratrum de Frigis1 Burgen. Diœc. de Victoria2 Calaguritanæ Diœc.3 necnon Nicosiensium4 & Aquilensium5 ex cit. ep. Vatic. Reg. nu. 29. 30. & seqq. ann. 4.

  •  
    Anno 1291. die 30. Junii.

  •  
    1291


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CDXCVIII., p.265

  •  
    De Frigis: de Frias legit Vaddingus ad hunc annum n. 39. ex Gonzaga Conv. 16. Provin. Cantabriæ. Conventum hunc Ord. Min. illum esse putamus, quem Frigejum appellat Jordanus in Custodia Victorien. præfatæ Prov. Castellæ, Locum Frigiæ Pisanus, & Fries Rodulphius: Est autem Frias Oppidum ab Iberum fluvium e Burgo 9. mill. in Boream.

    1
  •  
    De Victoria: Urbe Tarraconensis Hispaniæ inter Bajonam, & Burgos, in qua admissi sunt Minores Fratres an. 1214. sed an. 1296. ipsorum Conventus ampliatus est teste Vaddingo ad eos annos n. 1. & 17. Fuit autem primus suæ Custodiæ in Provincia Castellæ quondam pro nostris ex sæpe laudatis Jordano, Pisano, ac Rodulphio, nunc primum ei locum tribuit Gonzaga in Prov. Cantabr. pro suis.

    2
  •  
    Calaguritanæ Diœc.: Hispanis Calahorra Burgensi Archiepiscopo suffraganeæ 28. hinc leucis in ortum ad Iberum fluvium.

    3
  •  
    Nicosiensium: in Cypro, ut innuimus supra fol. 44. (f) ubi ex Jordani Polychronico, seu Provinciali Ordinis Min. MSS. Vaticanæ Bibliothecæ, Minoribus Fratribus sex Conventus remanserunt, eorumque primus, Nicosia nempe, caput suæ Custodiæ in Prov. Terræ Sanctæ apud Pisanum, & Rodulphium, Vaddingo fuit ignotus, non tamen ejus Suppletori, qui de eo verba facit ad hunc annum n. 1.

    4
  •  
    Aquilensium: pro qua Civitate, & Conventu Ordinis Minorum vide superiorem 2. tomum pag. 153. no. (b).

    5

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154811 (bullarium-franciscanum-2898), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154811 (mise à jour : 26/01/2021).