« bullarium-franciscanum-2896 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Potestatem facit substituendi Fratres sui Ordinis, qui ab hæresi resilientes absolvere possint in eadem Provincia. ex Vat. Reg. Pontif. epist. 301. an. 4.

  •  
    Anno 1291. die 29. Iunii.

  •  
    1291


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilectis filiis Fratribus Minoribus Inquisitoribus hæreticæ pravitatis in Provincia Tusciæa per Sedem Apostolicam deputatis, & in posterum deputandis Salutem, & Apostolicam Ben.

    Cum, sicut ex parte vestra fuit propositum coram Nobis, vos sæpe contingat de loco ad locum pro executione negotii pravitatis hæreticæ commissi vobis in Provincia Tusciæ transferre, propter quod interdum nequitis illis, qui in pravitatem hujusmodi commisserunt, commode de condignæ absolutionis beneficio providere. Nos volentes animarum promovere salutem, absolvendi, quoties fuerit opportunum, per Fratres vestri Ordinis, quibus ad hoc idoneis id duxeritis committendum, illos, qui infra eandem Provinciam in pravitatem hujusmodi commisserunt, cujuscumque sexus existant, vel committere fortè contigerit, ab excommunicationis vinculo, quod propter hoc incurrerunt, vel incurrent etiam in futurum, vobis auctoritate præsentium concedimus facultatem. Datum apud Urbem veterem Tertio Kalendas Julii, Pontificatus nostri Anno Quarto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CDXCVI., pp.264-265

  •  
    (a) Tusciæ: ubi ad hæc usque tempora nostri tali munere funguntur.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154809 (bullarium-franciscanum-2896), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154809 (mise à jour : 26/01/2021).