« bullarium-franciscanum-2895 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Exemptas a quocumque Prælato Ecclesiastico, atque persona sæculari, & uni Romano Pontifici subjectas esse decernit, earum omnia in jus, & proprietatem Sedis Apostol. recipiens. ex Vat. Reg. Pontif. epist. 317. an. 4.

  •  
    Anno 1291. die 28. Iunii.

  •  
    1291


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilectis in Christo filiabus ‥ Abbatissæ, & Conventui Monasterii Sanctæ Claræ prope Parisiusa Ordinis Sanctæ Claræ sub observantia Regulæ, quæ servatur in Monasterio Humilitatis Beatæ Mariæ prope Sanctum Clodoaldum Parisien. Diœcesis viventibus Salutem, & Apostolicam Ben.

    Romana Ecclesia quarumlibet aliarum, ac Monasteriorum, & locorum Ecclesiasticorum omnium divina disponente clementia singulari custodiæ deputata de illorum cura, & commodis solerti vigilantia, curisque continuis angitur, ac utilitatibus, & bonis quibuslibet intento studio, & opere studioso intendit, & instantiùs propulsatur, eadem singula, cum pro ipsorum commodis apud eam insistitur singulariter intuens, protegensque sincere, illis munificentiæ suæ aperiendo dexteram, & eorum petitionibus aliàs favorem benevolum impendendo, alia nonnumquam sinceriùs, & specialiùs prosequens illa sub ejus protectione recipit, firmitate roborat, privilegiis munit, & variis gratiis intuetur. Procedit igitur, quòd Nos ad Monasterium vestrum, ejusque personas, de quibus odor bonæ famæ, conversationis honestæ, vitæ laudabilis, & aliarum virtutum multiplicium testimonio fide dignorum progreditur, nostræ mentis oculos intento studio dirigentes; vosque, ac prædictum Monasterium intendentes speciali titulo decorare, vos ac illud, necnon & personas omnes deinceps in eodem Divinis obsequis sub Regulari habitu mancipandas, domos quoque infra ipsius Monasterii septa constructas, & construendas, & loca quælibet illius cum omnibus bonis, quæ in præsentiarum rationabiliter possidetis, ac juribus, & pertinentiis eorumdem in jus, & proprietatem Beati Petri, & Apostolicæ Sedis recipimus, ab omni prorsus jurisdictione, potestate, ac dominio tam Episcopi Parisien. in cujus Diœcesi Monasterium prædictum consistit, & Archiepiscopi Senonensis Metropolitani ejusdem, & Capitulorum suorum, quàm cujuslibet alterius Prælati, ac personæ tam Ecclesiasticæ, quàm sæcularis totaliter perpetuò ex certa scientia eximentes, ac decernentes vos, & quæ de cetero vobis in Monasterio prædicto succedent, necnon domos, loca, & bona prædicta soli dumtaxat immediate Romano Pontifici, & ipsi Ecclesiæ subjacere. Ad indicium autem perceptæ a Sede prædicta hujusmodi libertatis, Nobis, & successoribus nostris unam libram ceræ annis singulis persolvetis. Decernimus quoque, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostræ receptionis, exemptionis, & constitutionis infringere &c. Datum apud Urbem veterem IV. Kalendas Julii, Pontificatus nostri Anno quarto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CDXCV., p.264

  •  
    (a) Parisius: seu S. Marcelli, de quo sæpissime superiùs.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154808 (bullarium-franciscanum-2895), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154808 (mise à jour : 26/01/2021).