Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Det operam, ut Clarissæ Monasterii Cusentini extra commorantes, & paupertate pressæ subleventur, eisque de habitatione, in qua secure degere possint, provideatur. ex Reg. Vat. Pontif. ep. 708. anni 3.
-
Anno 1291. die 13. Februarii.
-
1291
-
NICOLAUS &c.
Habet dilectarum in Christo filiarum ‥ Abbatissæ & Sororum Monasterii Cusentin.d Ordinis Sanctæ Claræ insinuatio luctuosa, quòd Monasterium ipsum, de cujus redditibus, & proventibus annuis quadraginta Sorores, quæ in eo Divinis obsequiis insistebant, & congruæ sustentationis auxilio hactenus fovebantur, nunc propter violentos malignorum incursus, & gravia guerrarum discrimina, quæ in illis partibus excreverunt, usque adeo in bonis noscitur dissipatum, quòd jam non modici temporis spatio nihil potuerunt percipere de eisdem; quamobrem contractis debitis, prout urgens necessitas exigebat, & eleemosinarum quæsitis subsidiis, quas Fidelium pia compassio erogabat eisdem, se usque nunc in eodem Monasterio sustentarunt. Verùm, quia jam omni pene suffragio destitutæ summa egestate laborant, cum generaliter dictarum partium Incolæ illis subvenire non valeant paupertatis onere prægravati, ac eas oportuerit de Monasterio prædicto recedere, cum in illo unde possent vivere, non haberent, nec eis moram ibidem contrahere tutum esset, Nobis humiliter supplicarunt, ut ipsarum miserabili statui paterno compatientes affectu circa eas tantis, & tam gravibus obductas angustiis dignaremur misericorditer providere. Nos igitur hujusmodi petitioni earum pie annuere intendentes, & volentes benigniùs ipsas ob reverentiam Dei, cujus se dedicarunt obsequiis, favore prosequi opportuno, Fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus Abbatissæ, & Sororibus antedictis de aliqua summa pecuniæ, de qua tua discretio viderit expedire, ab aliquibus Ecclesiis, vel Monasteriis vacantibus, vel non vacantibus in Apuliæ,e vel Principatus,f aut Terræ laboris,g seu terræ Idronteh partibus constitutis, donec ad præfatum Monasterium redire, ibique secure morari valeant, facias auctoritate nostra annis singulis provideri, aliquem locum, in quo interim honeste morari valeant, eis nihilominus concedendo, contradictores per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita compescendo. Datum apud Urbem veterem Idibus Februarii, Pontificatus nostri Anno III.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CDX., p.217
-
(a) Fratri B.: Berardo de Berardis, ut Ughellus, Ciaconius, & Panvinius, vel Bernardo, ut arridet Augustino Oldoini. In assignanda ejus natione non conveniunt inter se Scriptores; nam Auctor antiquit. Eccl. Cantuarien. & Godovinus Anglum eum prædicant. Est Gallus juxta Panvinium, Ciaconium, Aubery, & Petrum Frizonium, qui addit, illum, antequam Purpurâ insigniretur, Canonicum fuisse Eboracensem. Tandem est Italus, & patriâ Calliensis ex familia de Berardis juxta sententiam Ferdinandi Ughelli, & Josephi Mariæ Suaresii in antiqua Præneste. Inter tot Scriptorum variantes sententias, nos subscribendum censemus Ughello, qui solidioribus innixus fundamentis id probat tum ex epist. quadam Honorii IV. data 12. Kal. Augusti an. 1286. ubi Berardus hic Canonicus Calliensis vocatur, tum etiam quia revera familia de Berardis extitit Callii. Et quo deducendum videtur errasse eos, qui contrarium sustinent; quod tutiùs affirmari de iis potest, qui eum Gallum volunt; cum enim in Bulla, ubi hic Præsul reperitur subscriptus, legere debuissent de Callio, corruptissime legerunt fortasse de Gallia, sicque error irrepsit, & sensim alios quoque occupavit.
-
(b) Episcopo Prænestin.: a Nicolao IV. ab Auximana Sede ad hanc Prænestinam regendam translato, atque Purpurâ insignito an. 1288. in Vigilia Pentecosten.
-
(c) A. S. Legato: in Sicilia, ex qua redux supremum clausit diem prope Pontem Vicum in Agro Spoletano mense Junii 1291. Ughell. & Oldoini.
-
(d) Monast. Cusentin.: de quo Monasterio nunc primò memoria occurrit; nam Vadding. illud recenset tantùm ad an. 1519. num. 33. & 1521. n. 31. Cosentia autem, Italis Cosenza, Civitas est Archiepisc. citerioris Calabriæ ad Cratidem fluvium, ubi Busentum amnem recipit, distatque ab ora Tyrrheni Maris 12. milliar. in ortum, & 20. circiter a Nicastro in Circium.
-
(e) Apuliæ: tum Dauniæ, Italis Puglia piana & Capitanata, tum Peucetiæ, quæ ultra Provinciam Barianam continet quoque partem Basilicatæ Provinciæ.
-
(f) Principatus: tum citerioris, eo in tractu, ubi aliàs Picentini, & pars occidentalis Lucaniæ, cujus caput est Salernum; tum ulterioris, ubi aliàs Hirpini versus Apenninum inter Capitanatam ad ortum, Campaniam felicem ad occasum, & Principatum citeriorem ad meridiem; ejusque primaria Civitas est Beneventum, quod tamen subest Romano Pontifici.
-
(g) Terræ laboris: in ora Maris Tyrrheni, ubi aliàs Campania felix cum parte Latii novi, cujus primaria urbs est Neapolis.
-
(h) Terræ Idronti: rectiùs Hydrunti, Italis Otranto urbis permunitæ Neapolitani Regni in ora extrema Maris Adriatici cum castro, & portu capaci. Ab hac Civitate tota Provincia adjacens Terra Hydruntina appellata fuit.