« bullarium-franciscanum-2805 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Eodem quoque modo visitantibus devote Ecclesiam Fratrum Minorum de Sublacu1 Tiburtinæ Diœcesis 2 in singulis B. M. Virginis, Sanctorum Francisci, & Antonii, atque Claræ festivitatibus, & per octo dies festivitates ipsas immediate sequentes &c. Datum apud Urbem veterem Nonis Februarii, Pontificatus vero Anno Tertio. ex Vat. Reg. Pontif. epist. 700. n. 9. anni 3. quam & Vaddingus citat n. 71.

  •  
    Anno 1291. die 5. Februarii.

  •  
    1291


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CDV., pp.-214

  •  
    De Sublacu: Oppido Latii, seu Campaniæ Romanæ, Italice Subjaco, ubi insigne Monasterium Ord. S. Benedicti, nunc Abbatia nullius Diœc. quatuordecim vicos sub se habens, sedetque in colle ad subterfluentem Anienem 36. mill. ab Urbe in ortum, non longe a finibus Neapolitani Regni. Extra hoc Oppidum pro Fratribus Minoribus Cœnobium construere curarunt Incolæ, sed a quo determinato tempore nos latet, hoc unum scientes, quòd ad Observantinos Fratres non nisi post annum 1400. transiit: Alias huic Ecclesiæ S. Patri Francisco sacræ elargitus est indulgentias anno 1327. Angelus Ep. Viterbien. tunc Joannis XXII. Summi Pontificis in Urbe Vicarius sub die 8. Octobris, uti refert Gonzaga p. 2. Conv. 13. Prov. Rom.

    1
  •  
    Tiburtinæ Diœc.: Italis Tivoli notissimæ Civitatis prope Romam, de qua alibi.

    2

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154718 (bullarium-franciscanum-2805), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154718 (mise à jour : 26/01/2021).