Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Concedit, ut in quibuslibet Monasteriis Sanctimonialium celebrare, & prædicare valeat, eaque quoque ingredi cum duobus. ex Vat. Reg. Pontif. ep. 424. n. 1. an. 3.
-
Anno 1290. die 13. Septemb.
-
1290
-
NICOLAUS &c.
Devotionis tuæ promeretur affectus, ut petitionibus tuis favorem benevolum impendamus. Tuis itaque supplicationibus inclinati, Fraternitati tuæ, quòd in Monasteriis Monialium Sanctæ Claræ, ac aliorum Ordinum in tua Civitate, ac Diœcesi, & etiam extra eas consistentibus celebrare, & prædicare valeas, ipsaque cum duobus tui Ordinis Fratribus, vel Cappellanis tuis libere ingredi, constitutione aliqua contraria non obstante, auctoritate præsentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere &c. Datum apud Urbem veterem Idibus Septembris, Pontificatus nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CCCXVI., pp.175-176
-
(a) Lamberto: ex Ord. Fratrum Minorum die 8. Martii assumpto, ut supra in ep. 232. & ut habet Vaddingus ad hunc annum n. 19. anno autem 1297. a Bonifacio VIII. ad Aquinatem Ecclesiam translato, ubi obiit an. 1309. ex Ughello in Ital. Sac.
-
(b) Veglen.: ut in dicta ep. 232.
Informations
Document
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154629 (bullarium-franciscanum-2716), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154629 (mise à jour : 26/01/2021).