Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
-
Anno 1290. die 13. Septemb.
-
1290
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CCCXIV., pp.-175
-
Noviomensium: Gallis Noyon inter Suessiones, Ambianosque ad flumen Versam in Isaram defluentem a S. Quintino 12. circiter leucis procul. Cujus Cœnobii Min. Guardiano scripsit Innoc. IV. ut in primo hujus nostri Operis tomo fol. 403. fuitque hæc Ædes in Provincia Franciæ, & Viromandiensi Custodia apud sæpe cit. nostros Scriptores, de qua Vaddingus ad an. 1230. n. 20.
1 -
De S. Quintino: Oppido permunito Picardiæ ad fontes Phrudis, seu Somonæ fluminis, inter Guisan, & Peronam. Hujusce autem Minoriticæ Domus mentionem fecimus in ep. 491. Innoc. IV. die 21. Julii 1253. scripta pag. 668. nota (a), & de ea Vaddingus ad an. 1270. n. 38. & Gonzaga Conv. 36. Provinciæ Franciæ, cum priùs fuerit in Provincia, & Custodia prædictis pro nostris ex Jordano, Pisano, & Rodulphio.
2 -
Hisdinensium: rectiùs Hedenensium: Hedena enim Latinis, Incolis Hedin. Oppidum est Artesiæ cum arce permunita in limite Picardiæ ad Quantiam fluvium ab Atrebatibus 12. leucis, vel circa in occasum, & octo a Monasteriolo in ortum. Hoc Minorum FF. Cœnob. habent Vadd. ad hunc annum n. 27. Jordanus Isdini nomine, & corrupte Irduni Pisanus, necnon Rodulphius in præcitatis Provincia, & Custodia.
3 -
Morinen.: Populi fuerunt Galliæ Belgicæ in eo tractu, ubi Diœceses Bononiensis in Picardia, Andomarensis in Artesia, & Iprensis in Flandria. Primaria eorum Civitas erat Tarvenna, Gallis Terovenne tunc temporis ampla, & permunita, sed anno 1553. prorsus excisa a Carolo V. nunc in ruinis jacet, & ex ejus Episcopali Ecclesia in tres Diœceses divisa Paulus IV. Summus Pontifex tres Sedes constituit, Bononiensem videlicet, Andomarensem, & Iprensem. Vide ep. 321. die 11. Septembris hoc anno scriptam.
4
Informations
Document
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154627 (bullarium-franciscanum-2714), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154627 (mise à jour : 26/01/2021).