Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Ut Legato suo assistat pro Regno Hungariæ ex Vat. Reg. Pontif. ep. cur. 82. apud Raynaldum ad hunc ann. n. 42.
-
Anno 1290. die 9. Septembr.
-
1290
-
NICOLAUS &c.
Charissimo in Christo filio Rodulpho Regi Romanorum ill. Sal. & Ap. Ben.
Considerantes attentiùs eximiæ devotionis affectum, & zelum reverentiæ filialis, quibus ab olim erga Romanam matrem Ecclesiam claruisti, firmâ fiduciâ ducimur, speque non incerta tenemus, ut Tu tamquam Princeps Catholicus circa illa te promptum exhibeas & paratum, quæ superni Regis sint accepta conspectui, Sedis Apostolicæ beneplacitis consonent, tuæque salutis profectum, & Fidei orthodoxæ respiciant incrementum. Porro etsi circa salubrem statum Regnorum quorumlibet, in quibus Catholicæ Fidei cultus viget, prædictæ Sedis curiosa solertia studium gesserit sollicitudinis diligentis, a longis tamen anteactis temporibus erga votivum, & prosperum Ungariæ Regni statum se curæ propensioris instantia, & quadam solicitudine speciali vigilem, & attentam exhibuit &c.a Disposuimus, dum adhuc essemus in Urbe, ac præfatus Rexb viveret, nostris litteris super hujusmodi legatione confectis venerabilem Fratrem nostrum Benevenutum Eugubinum Episcopumc, virum utique providum, & discretum, zelatorem justitiæ, ac Nobis & Fratribus nostris merito suæ multiplicis probitatis acceptum latorem præsentium ad præfatum Regnum, commisso sibi in eo, & nonnullis Provinciis plenæ Legationis officio, destinare. Cum autem propter obitum dicti Regis præfatum Regnum non minus ipsius indigere Legati præsentia dignoscatur, & propterea Legatus ipse ad Regnum se personaliter conferat supradictum, ac timeatur, quod Tartari, Saraceni, Pagani, Neugerii, & Hæretici etiam, & alii Infideles, quorum ad partes illas, prout fide dignorum habet assertio, innumera confluit multitudo, execrabili ducti vesania, & damnatæ temeritatis ausibus excitati ad ejusdem Regni turbationem, occupationem, & invasionem nefariam, & offensam Dei, Christianitatis opprobrium, dispendium Fidei, & Fidelium gravissimum detrimentum in Regno prælibato degentium moliantur; Serenitatem Regiam rogamus, & hortamur in Filio Dei Patris in remissionem Tibi peccaminum injungentes, quatenus eidem Legato tamquam Dei ministro, & operario Jesu Christi contra Tartaros, Paganos, & alios supradictos veluti Rex inclytus, & fidelis, Princepsque Catholicus, & devotus pro Divina, & Apostolicæ Sedis, ac nostra reverentia, Regiæque salutis, & honoris augmento, cum super hoc ab eodem Legato contigerit Te requiri, assistas consiliis, auxiliis, & favoribus opportunis, ut illorum damnatis repressis erroribus, prava intentione frustrata, & perversis conatibus penitus vacuatis, Tibi exinde præmium ab alto proveniat, & laudis humanæ præconium augeatur, Nosque devotionem Regiam, quam in hac parte inveniri cupimus efficacem, uberibus in Domino laudibus attollamusd. Datum apud Urbem veterem V. Idus Septembris, Pontificatus nostri Anno III.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CCCXI., p.174
-
(a) Exhibuit &c.: Hanc Epistolam in quibusdam deficientem exhibet Raynaldus, admonens tamen in ea quædam haberi de Philippo Firmano a Nicolao III. illuc misso, quam Legationem videsis ap. cit. Raynal. ad an. 1278. n. 23. & seqq.
-
(b) Rex: nempe Ladislaus IV. qui anno 1276. dominium accepit, & 1289. misere periit a Cumanis interfectus ex Chron. Univ. ap. Hieronymum Bardum.
-
(c) Episcopum: ex Ordine Minorum an. 1278. assumptum, de quo supra.
-
(d) Ceterum pertimescens Nicolaus, ne perturbatis Tartaris, tota ingemisceret Hungaria, ab hujusmodi expeditione abstinuit, ideoque hæ litteræ suum minime sortitæ sunt effectum; ita cit. Raynaldus ad hunc an. n. 42.