« bullarium-franciscanum-2606 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Item ex causa simili ad Ecclesiam Fratrum Minorum Januensium. ex Vatic. Reg. Pontif. epist. 643. n. 1. anno 2. testante etiam cit. Auctore supplementi Vaddingi ad ann. 1289. n. 5.

  •  
    Anno 1290. die 23. Januarii.

  •  
    1290


  •  

    NICOLAUS &c.

    Universis Christifidelibus præsentes litteras inspecturis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Licet is, de cujus munere venit &c.a. Cupientes igitur, ut Ecclesia FF. Minorum Genuen.b, congruis honoribus frequentetur, omnibus vere pœnitentibus, & confessis, qui Ecclesiam ipsam &c.c. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem X. Kalendas Februarii, Pontific. nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CCVI., pp.-131

  •  
    (a) Venit &c.: ut supra in ep. 99. usque aptiores.
  •  
    (b) Genuen.: In hac Civitate Fratres Minores jam morabantur ante annum 1260. ex Bulla 82. Alex. IV. die 8. Febr. eo anno data ut in 2. tom. fol. 383. Ex monumentis verò ipsiusmet Conventus habemus inibi eos vocatos an. 1255. apud Ecclesiam S. Honorati: Joannes enim de Coturno illius Civit. Archiepiscopus ad componenda quædam jurgia Cappellam S. Antonii extra muros Civitatis ad Episcopalem mensam tunc spectantem circa an. 1250. cum Monachis Classensibus permutavit, obtinuitque alteram S. Honorati intra Civitatem, quam postea Minoritis elargitus est Gualterus ejus successor; idque præteriisse videtur Vaddingus.
  •  
    (c) Ecclesiam ipsam &c.: alia ut in ep. 104. usq. in finem, nonnullis mutatis.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154519 (bullarium-franciscanum-2606), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154519 (mise à jour : 26/01/2021).