« bullarium-franciscanum-2596 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Mandat, ut in constructione Ecclesiæ pro FF. Min. primum lapidem ponat, ac Cœmeterium benedicat. ex Reg. Vatic. epist. 517. apud Vaddingum ad annum 1290. n. 52. Regesti Pontif.

  •  
    Anno 1289. die 13. Decemb.

  •  
    1289


  •  

    NICOLAUS &c.

    Venerabili Fratria ‥ Episcopó Lausanen.b Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Exposuit Nobis dilectus filius Nobilis vir Oddo de Grandisonoc, quòd ipse propter magnæ devotionis affectum, quem ad Sacrum Ordinem Fratrum Minorum se gerere asserit, in loco suo de Silernoned vulgariter nuncupato tuæ Lausanen. Diœcesis, qui quidem locus quasi in solitudine constitutus nullam Ecclesiam, vel Cappellam, aut Religiosam Domum infra dimidium milliare positam dicitur habere vicinam, Ecclesiam, & domos sumptibus propriis construere, seu ædificare ad honorem Dei, suæque salutis augmentum desiderat, in quibus certus Fratrum ejusdem Ordinis numerus continue perseveret; Nos itaque ejus laudabile, salubreque propositum multipliciter in Domino commendantes, & volentes illud favore prosequi speciali, ejusdem supplicationibus inclinati, construendi, seu ædificandi suis sumptibus in loco prædicto taliter constituto Ecclesiam, & domos hujusmodi ad opus Fratrum Ordinis supradicti plenam, & liberam auctoritate litterarum nostrarum eidem concessimus facultateme. Quocirca Fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus personaliter ad locum prædictum, cum ab eodem Nobilif, & Fratribus supradictis fueris requisitus, accedens, primarium lapidem ejusdem Ecclesiæ construendæ, ac etiam Cœmeterium, postquam Ecclesia ipsa incœpta fuerit, prout moris esse dignoscitur, benedicas. Datumg apud Sanctam Mariam Majorem Idibus Decembris, Pontificatus nostri Anno Tertioh.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CXCVI., pp.125-126

  •  
    (a) Ven. fratri: Willelmo de Campuent II. qui hanc rexit Ecclesiam annis fere triginta, & adhuc inter vivos agebat anno 1290. ex Scævolæ & Ludovici Sammarthanorum in Gallia Christ. to. 2. de Episc. hujus Eccl. n. 36.
  •  
    (b) Lausanen.: vulgò Losanna in Helvetiis ad lacum Lemanum sub Archiepiscopo Vesuntinensi.
  •  
    (c) De Grandisono: ut in superiori proxime relata epistola.
  •  
    (d) De Silernone: ut ibi.
  •  
    (e) Concessimus facultatem: nempe per epistolam præcedentem.
  •  
    (f) Nobili: Oddone de Grandisono.
  •  
    (g) Datum: supple Romæ.
  •  
    (h) Anno tertio: legas Anno secundo, quo anno, ac die Pontifex erat Romæ, nam anno tertio mense Decembri erat apud Urbem veterem; ut plures ejus litteræ testantur; hinc Petrus de Alva in suo Indic. Bullar. Seraph. utramque epistolam, hanc nimirum, & præcedentem datam affirmat anno secundo Pontificis, & Idibus Decembris, etsi oscitanter locum Lausanen. cum isto diœcesis Lausanen. confundat.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154509 (bullarium-franciscanum-2596), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154509 (mise à jour : 26/01/2021).