Description
-
Honorius IV (1285-1287)
-
Curent, ut cit. Fratres & Sorores de Pœnitentia servent Interdictum a se Argentinæ latum. (Ex cit. tom. 1. Annal. Ordinis Prædicat. in Append. n. 108. col. 181. & seqq.)
-
Anno 1287. ....
-
1287
-
JOHANNES Miseratione Divina Tusculanus Episcopus Apostolicæ Sedis Legatus &c.a
Quum nuper propter facinus in carissimos Nobis Fratres Prædicatores domus Argentinen. a Magistris, & Civibus Argentinensibus perpetratum Civitatem ipsorum inter alias graves, & aggravatas sententias Interdicto Ecclesiastico subderemus; nostræ sententiæ quidam multipliciter illuserunt. Nam Fratres & Sorores de Pœnitentia, vel ut superinducto utamur vocabulo, de tertia Regula plus solito apud Fratres Minores, quorum non magis interest, quam aliorum ingessere Divinisb, & humanæ sapientiæ verbis tamquam cujusdam exemptionis specie plurimos sibi attrahere studuerunt. Profecto quibus hujus temeritatis audaciam magis quam vobis, & vestræ negligentiæ imputemus? Nam quum esset aliquando a Nobis in vestros subditos lata excommunicationis, & interdicti sententia; præmissæ personæ apud dictos Fratres Minores, & apud S. Claram, vel alibi non sunt veriti audire Divina, & Ecclesiastica suscipere Sacramenta: unde factum est, ut jam in multis partibus Theuthoniæ soluto magis ac magis nervo Ecclesiasticæ disciplinæc parvi mucronem Pontificum, quo piacula resecari consueverant, nesciant formidare, quam extenuatam comperiunt facilitate detestabili claudicare. Expergiscimini igitur, quorum est satagere, ne vineam Domini Sabaoth vulpes demoliantur parvulæ; providentes, ne mali per moras longiores convalescentibus adhibeatur sera ut inefficax medicina; sed citò remedium conveniens apponentes non patiamini a præfatis personis auctoritatis vestræ sententias violari. Ecce enim nos Fratres, & Sorores de Pœnitentia, sive de tertia Regula, quarum habet concessio, sicut vidimus sub sigillo Curiæ Argentinen., quòd tempore generalis Interdicti possunt in locis privilegiatis audire Divina, & Ecclesiastica recipere Sacramenta, adjecto, nisi causam darent Interdicto, vel id ipsis contingat specialiter interdici: in Civitate Argentinensi expressè, ac nominatim specialiter interdicimus, constituentes, & præcipientes firmiter sub pœnâ excommunicationis, ne quis eorum, durante nostro Interdicto, & causâ Civium Argentinen., cum Fratribus prædictis, præsumat audire Divina, vel Ecclesiastica recipere Sacramentad. Universitati igitur vestræ sub pœna excommunicationis latæ in his scriptis præcipimus, quatenus præmissam sententiam ubicumque, sicut optimum videbitur, ad requisitionem ipsorum Fratrum Prædicatorum publicetis; & eodem modo contra tales etiam vestras sententias in antea defendatis nihil hæsistantes, quòd privilegium meretur amittere, qui concessâ sibi abutitur potestatee.
Datum &c.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°II., p.599
-
(a) Legatus &c.: Ex lectione hujus epistolæ colligimus datam esse Prælatis Eccles. Civitatis & Diœcesis Argentinæ eodem tempore quo superior.
-
(b) Ingessere Divinis: Usi sunt privilegio a pluribus Summis Pontificibus eis concesso.
-
(c) Nervo Eccl. disciplinæ: Cum Argentina esset, sitque urbs amplissima, haberetque Diœcesim haud dissimilem; dissolvebatur ne disciplinæ Eccles. nervus paucorum exemptione? nisi velint majorem partem de Pœnitentia, seu 3. Regula S. Francisci extitisse. Non ita sensit paulopost Bonifacius VIII. in 6. Decr. lib. 5. tit. 11. de sent. excommunic. &c. c. 24. Alma mater his verbis: ex districtione hujusmodi Statutorum excrevit indevotio populi, pullulant hæreses, & infinita pericula animarum insurgunt, ac Ecclesiis sine culpa earum debita obsequia subtrahuntur: unde sanxit posthac clausis quidem januis, voce submissa, & campanis non pulsatis, sed omnes quotidie ad Divina admittendos esse, demptis excommunicatis, & interdictis: diebus vero Natalis Domini, Paschatis, Pentecostes, & Assumptionis B. V. nullum esset Interdictum nisi solis excommunicatis & interdictis.
-
(d) Sacramenta: Si prima vice ita egisset, & interdixisset illis de Pœnitentia uti privilegio, illi paruissent, & Interdictum optime servassent.
-
(e) Potestate: Anno postmodum 1290. Nicolaus IV. epist. Ad audientiam nostram &c. idibus Maji data Guardiano Fratrum Minorum Argentin. imposuit, ut rebus jam compositis quosdam Sacerdotes, & Clericos Argentinen. a censuris Eccles. absolveret, & super irregularitate dispensaret; quæ quidem epistola in sequenti tomo vulgabitur.