« bullarium-franciscanum-2394 »


Description

  •  
    Honorius IV (1285-1287)

  •  
    Potestatem facit erigendi Monasterium pro Sanctimonialibus Clarissis juxta Villam S. Marcelli prope Parisios. (Ex Reges. Vatic. Pontif. epist. 250. anni 2., teste etiam Waddingo ad annum 1288. n. 42.)

  •  
    Anno 1287. die 9. Januarii.

  •  
    1287


  •  

    HONORIUS &c.

    Dilecto Filio J. tituli Sanctæ Ceciliæ Presbytero Cardinali Apostolicæ Sedis Legato Salutem, & Apost. Bened.

    Ex parte charissimi in Christo Filii Nostri Philippi Regis Franciæ illustris fuit propositum coram Nobis, quòd dilectus filius Magister Galienus de Pisis Canonicus Ecclesiæ de Sancto Audomaro de propriâ salute recogitans, & cupiens terrena in cælestia, & transitoria in æterna felici commutare commercio, votoque salubri Maneria sua sita juxta Villam Sancti Marcelli prope Parisius, quæ sunt circumvallata muris, una cum Prato Maneriis ipsis injuncto, personarum per quas æterni Regis insistatur laudibus perpetuis usibus deputare, Maneria & Pratum prædicta in augmentum cultus Divini dedit liberaliter, & concessit, ordinando, & decernendo, ut in ipsis ordinetur Monasteriùm, in quo Sorores Minores Ordinis Sanctæ Claræ viventes sub observantiâ Regulæ, quæ servatur in Monasterio Humilitatis Beatæ Mariæ prope Sanctum Clodoaldum Parisien. Diœcesis, collocentur; claræ quoque memoriæ Philippus Rex Franciæ Genitor dicti Regis tam pium opus favore prosequens oportuno in recompensationem Censuum, qui ex eisdem Maneriis, & Prato Sancti Marcelli, & Sanctæ Genovefæ Parisien. Ecclesiis, ac Hospitali Hierosolymitano antea solvebantur, a quorum præstatione prædicta Maneria, & Pratum per Ecclesiarum, & Hospitalis prædictorum Personas propter hoc ad ipsius instantiam absoluta fuerunt; certos, & competentes redditus de bonis Regiis assignavit. Quare pro parte dicti Regis, & etiam carissimarum in Christo Filiarum Nostrarum Margaretæ, Mariæ, & Johannæ Illustrium Reginarum Franciæ fuit Nobis humiliter supplicatum, ut prædictorum Regis, & Magistri Galieni piam actionem, & laudabile desiderium in hac parte Apostolici favoris præsidio benignè prosequi curaremus. Nos igitur hujusmodi Regiis precibus annuere favorabiliter intendentes; & quod super præmissis per præfatos Regem, & Galienum factum est, ratum & gratum habentes; idque auctoritate Apostolicâ confirmantes; gerentes quoque de circumspectione tuâ in Domino fiduciam pleniorem, præsentium tibi auctoritate committimus, & mandamus, quatenùs præmissis veris existentibus juxta prædictam ordinationem ipsius Magistri Galieni concedas, mandes, & facias per te, vel per alium, aut alios in dictis Maneriis sine juris præjudicio alieni Monasterium ordinari; & hujusmodi Sorores auctoritate Nostrâ instituas, & colloces in eodem, ut ibidem perpetuis temporibus vivant sub observantiâ Regulæ supradictæ; ipsisque Sororibus, postquam ibidem collocatæ fuerint, eâdem auctoritate concedas, ut possint in Ecclesiâ inibi constructâ liberè celebrare Divina, & uti privilegiis, indulgentiis, libertatibus, immunitatibus, quæ Sororibus prædicti Ordinis a Sede Apostolicâ sunt concessa; Contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postpositâ compescendo: Non obstante, si aliquibus, quòd interdici, suspendi, vel excommunicari non possint, sub quacumque formâ verborum a Sede Apostolicâ sit indultum, & quacumque aliâ indulgentiâ dictæ Sedis, per quam Nostris litteris non expressam, vel de verbo ad verbum totaliter non insertam effectus præsentium impediri quomodolibet valeat, vel differri.

    Datum Romæ apud Sanctam Sabinam v. Idus Januarii, Pontificatus Nostri Anno Secundo.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LXXIV., p.593

  •  
    (a) Consulas 4. Bullam Nicolai IV. pro notis; eadem quippe est ad verbum: crediderim enim obiisse Pontificem; antequam litteræ sint transmissæ; ideoque Nicolaum eas suo nomine emisisse.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154307 (bullarium-franciscanum-2394), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154307 (mise à jour : 26/01/2021).