Description
-
Honorius IV (1285-1287)
-
{582}Item pro alio illicito conjugio potestas dispensandi Florentiæ. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 137. anni 2.)
-
Anno 1286. die 15. Octobris.
-
1286
-
HONORIUS &c.
Dilectis Filiis … Priori Prædicatorum, & … Guardiano Minorum Fratrum Ordinum de Florentiâa Sal., & Apost. Bened.
Lecta coram Nobis dilecti Filii Nobilis Viri Doni dicti Duci nati quondam Angiolini de Malchiavellisb, & dilectæ in Christo Filiæ Nobilis Mulieris Contessæ dictæ Tessæ Neptis dilecti Filii Staldi Jacob de Florentiâ Militisc petitio continebat, quòd ipsi olim ignorantes, quòd aliqua esset consanguinitas inter eos, quæ posset matrimonium impedire, publicè in facie Ecclesiæ, prout in partibus illis moris esse dignoscitur, matrimonium invicem contraxerunt, nullo super hoc contradicente, vel impedimentum aliquod proponente; ac postmodum inter eos carnali copulâ subsecutâ plures Filios procrearunt; & tandem compertum extitit, quòd prædicti Donus, & Contessa quarto sunt consanguinitatis gradu conjuncti. Quare dicti Donus & Contessa habentes exinde conscientias remordentes &c.d
Datum, ut supra.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LXI., pp.-583
-
(a) Florentia: De cujus urbis loco FF. Minorum dictum est in 1. hujus Operis tomo pag. 45., de illo autem FF. Prædicat. consuli poterit tom. 1. Annalium eorumdem nuper evulgatus.
-
(b) De Malchiavellis: Clara illius Civitatis familia.
-
(c) Militis: Ordinis nimirum equestris.
-
(d) Remordentes &c.: Ut in 42. hujus Pontificis epistola Exhibita nobis &c. usque in finem, ac Datum, mutatis dumtaxat conjugum nominibus.