Description
-
Martin IV (1281-1285)
-
Copiam facit præficiendi binis Ecclesiis suæ legationis Pastores ex Ord. Prædicat., vel Minorum. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 141. tom. 1. ann. 3.)
-
Anno 1283. die 28. Martii.
-
1283
-
MARTINUS &c.
Venerabili Fratri G.a Episcopo Sabinen. Apostolicæ Sedis Legato Salutem, & Apostol. Bened.
Cum nuper tibi providendi quibusdam Ecclesiis Cathedralibus infra tuæ Legationisb terminos constitutis tunc vacantibus sub certâ formâ per Nostras litterasc licentiam duxerimus concedendam; tu tandem, sicut ex parte tuâ fuit propositum coram Nobis, duas ex prædictis Ecclesiis reservasti, intendens illis de aliquibus Prædicatorum, vel Minorum Ordinum Fratribus ad hoc idoneis providere. Quare Nobis humiliter supplicasti, ut facultatem concedendi licentiam consentiendi de permissione Nostrâ illis, quos de præmissis Ordinibus, vel eorum altero ad regimen prædictarum Ecclesiarum reservatarum taliter duxeris assumendos, vel etiam ordinandos tibi concedere dignaremur. Nos igitur tuum propositum in Domino commendantes, ac sperantes, quòd per talium provisionem Ecclesiarum ipsarum crescet utilitas; & salus in hoc procurabitur animarum; tuis supplicationibus benignum impertientes assensum concedendi auctoritate Nostrâ Fratribus ipsis, de quibus prædictis reservatis Ecclesiis decreveris providere, licentiam postulatam, tibi auctoritate præsentium facultatem liberam elargimur; dummodo Superiores dictorum Fratrum, a quibus, si præsentes essent, hujusmodi foret licentia postulandad, tunc infra ejusdem Legationis terminos non existant.
Datum apud Urbemveterem v. Kalendas Aprilis Pontificatus Nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XLV., pp.505-506
-
(a) G.: Gerardo paulo ante memorato.
-
(b) Legationis: Regni Siciliæ citra, ultraque Pharum.
-
(c) Litteras: Quæ ab Annal. Eccles. absunt.
-
(d) Licentia postulanda: Ex Constitutione Innocentii IV. Petitio tua Nobis &c. ab Alexandro IV. repetita, & in 1. ac 2. hujus Operis tomo publicata.