Description
-
Nicolas III (1277-1280)
-
Pecuniam a Fr. Nicolao Montis Calerii O.M. receptam in depositum certis Cameræ Apostolicæ Mercatoribus persolvat. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 11. anni 2.)
-
Anno 1279. die 7. Maji.
-
1279
-
NICOLAUS &c.
Dilecto Filio Thomæ Macalufia Civi Januensi Salutem, & Apost. Benedictionem.
Sicut per litteras dilecti Filii Fratris Nicolai de Monte Caleriob Ordinis Minorum dilecto Filio Nostro M.c Sanctæ Mariæ in Porticu Diacono Cardinali transmissas Nobis innotuit; idem Frater de tuâ fidelitate confisus mille octingentas quinquaginta duas libras Januinorumd, quas pro satisfactione quorumdam excessuum ab hominibus Civitatis Astensis nomine Nostro receperat, apud te Nostro, & Ecclesiæ Romanæ nomine duxit fiducialiter deponendase. Cum igitur per Nos ordinatum extiterit inter alia, quòd hujusmodi pecunia juxtà Nostrum beneplacitum in utilitatem Basilicæ Principis Apostolorum de Urbe, ut illi delictorum satisfactio provenire noscatur, cujus Successores fuerunt injuriis provocati; & ea, quæ ad bonum statum ipsius Basilicæ, ac numeri Ministrorum ejus, & Divini cultus augmentumf sunt in ipsâ Basilicâ ordinata, possint commodiùs observari, sicut expedire viderimus, convertatur; & eadem Basilica pro emendis rebus immobilibus dictâ pecuniâ indigére noscatur ad præsens; Nos pecuniam ipsam dilectis Filii Loffo Bonaguidæ, & Lapo Arnolphi de Societate Pulciorumg, & Rimbertinorum de Florentiâ, ac Bartholomæo Bellinsoni, ac Andreæ Clariti de Societate Filiorum Rollandi Bonsignoris de Senis Mercatoribush Cameræ Nostræ assignari volentes, volumus, & præsentium tibi auctoritate præcipiendo mandamus, quatenus hujusmodi pecuniam eisdem Mercatoribus, vel alicui ex eis præsentes litteras deferenti liberaliter, & sine aliquâ difficultate integrè nomine Nostro, & Ecclesiæ prædictæ persolvas; Nobis, & eidem Cameræ pro utilitate hujusmodi, ut prædicitur, assignandam, faciens de solutione hujusmodi confici publicum Instrumentum per dilectum Filium Ferrarium de Januâ Cursorem Nostrum, quem propter hoc specialiter mittimus ad eamdem Cameram deferendum. Nos enim dictis Mercatoribus communiter, & in solidum auctoritate præsentium plenam concedimus facultatem faciendi tibi nomine Nostro super hoc sufficientem quietationem, & refutationem plenariam, postquam eis, vel ipsorum alicui fuerit per te de ipsâ pecuniâ integrè Nostro nomine satisfactum. Ita quòd occasione dicti Depositi super eâdem pecuniâ tu, vel hæredes tui non possitis imposterum aliquatenus impeti, vel etiam molestari.
Datum Romæ apud Sanctum Petrum Nonis Maji, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CXIII., p.389
-
(a) Macalufi: Quæ nobilis familia seculo 14. erat etiam Patavii, ex qua Raynaldi Marchionis Estensis, Ferrariæque Principis uxor fuit Constantia, cujus sepulcrum cum inscriptione cernitur Ferrariæ in nostra S. Francisci Ecclesia ante Aram majorem.
-
(b) De Monte Calerio: Vulgo Moncaglier in Provincia Pedemontis Oppido Diœcesis Taurinen., de quo, ejusque incola Fr. Nicolao extitit sermo ex epist. 57. supra legenda.
-
(c) M.: Matthæo Rubeo Ursino Pontificis nepoti, & paulopost Ordinis nostri Protectori.
-
(d) Januinorum: Solidorum, vel denariorum Reipublicæ Genuensis.
-
(e) Deponendas: Unde videtur fuisse unus ex Collectoribus Pontificiis; sed ob quos excessus mulcta pecuniaria fuerit Astensibus irrogata nobis incompertum.
-
(f) Cultus augmentum: De qua re legi poterit Raynaldus ad ann. 1278. n. 79., & 1280. n. 25.
-
(g) Pulciorum: Ex qua nobili familia floruit præ ceteris Beata Helias in Monasterio Monticelli Florentiæ Ordinis S. Claræ anno 1320. defuncta, de qua Minor. Annales ad eum ann. n. 2.
-
(h) Mercatoribus: Quo apparet, temporibus illis mercaturam a nobilibus familiis exercitam fuisse; non quidem tenuem, quæ sordida putanda est ex Cicer. 1. Offic., sed magnam, locupletam, & splendidam. Videantur etiam epistolæ 2. & 3. B. Gregorii X., & 28. ac 70. Urbani IV.