Description
-
Nicolas III (1277-1280)
-
{383}Si quæ allata sunt, vera repererint, cessionem regiminis Abbatis Calinen. recipiant, & ad alterius Abb. electionem cum eorum assensu deveniatur. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 44.)
-
Anno 1279. die 18. Martii.
-
1279
-
NICOLAUS &c.
Venerabilibus Fratribus …a Vestan.b & …c Lesinen.d Episcopis, ac dilecto Filio … Guardiano Fratrum Minorum Sipontin.e Sal., & Apost. Ben.
Dilectus Filius Johannes Abbas Monasterii Calinen.f ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Ordinis Sancti Benedicti Sypontin. Diœcesisg Nobis per suas patentes litteras, & Nuntios propter hoc destinatos ad Nostram præsentiam intimavit, quòd ipse paralitico, & epilentico morbis, quibus jam per quinquennium, ut asseritur, laborasse, adeo est gravatus, quòd administrationem ejusdem Monasterii nequit utiliter juxta suum desiderium exercere; propter quod sub ejus curâ idem Monasterium, nisi super hoc per Sedis Apostolicæ providentiam congruum remedium apponatur, irreparabile poterit in spiritualibus, & temporalibus incurrere detrimentum. Hoc igitur dictus Abbas considerans diligenter; ac per hoc regimini cedere Monasterii ejusdem intendens per litteras & Nuntios prædictos Nobis humiliter supplicavit, ut cessionem ejus nomine a prædictis Nuntiis sufficiens super hoc ab eo mandatum habentibus in nostris manibus faciendam admittere de benignitate Apostolicâ dignaremur. Nos itaque volentes præfati Abbatis justis desideriis, quantum cum Deo possumus, annuere in hac parte; ac dicto Monasterio paternâ sollicitudine providere; vestrarumque personarum industriam eligentes ad hujusmodi ministerium exequendum, Discretioni vestræ per Apostolicâ scriptâ mandamus, quatenus ad præfatum Monasterium vos personaliter conferentes, ac habentes præoculis solum Deum, de universis circumstantiis, quæ super hoc attendendæ fuerint, inquisitâ diligentiùs veritate; si prædicta inveneritis ita esse, prædicti Abbatis recipiatis vice Nostrâ liberam cessionem; denuntiantes Conventui Monasterii antedicti, ut juxtah litterarum Nostrarum, quas eis super hoc dirigimus, sibi de personâ ydoneâ in Abbatem ipsius Monasterii assumendâ, de vestro consilio, & assensu canonicè studeant providere. Nos enim decernimus irritum, & inane, si secus super hoc dicti Conventus duxerint faciendum.
Datum Romæ apud Sanctum Petrum xv. Kal. Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CV., pp.-385
-
(a) Fratribus …: Anno 1296. sedebat Angelus usque ad ann. 1302., quo decessit, ante eum usque a Pontificatus Innocentii III. initio, nemo recensetur in serie horum Antistitum apud Ughellum to. 7. Ital. Sac.
-
(b) Vestan.: Al. Apenesten. urbis Apuliæ Dauniæ nunc Capitanatæ in ora littorali ad radices Montis Gargani sub Archiepiscopo Sipontino vulgo Viesta.
-
(c) Et …: Perono: Sedebat is anno 1265., a quo anno usque ad ann. 1343. nullos Episcopos habet series Ughelli to. 8. Peronus tamen an. 1289. cum pluribus aliis Antistitibus Indulgentias dedit pro dedicatione Ecclesiæ S. Salvatoris Clarissarum prope S. Severinum Diœcesis tunc Camerinen. ex Mauro Sarto de Episc. Eugubin. n. 32., & autore Camerini Sacri p. 233. n. 14., aliasque Indulgentias anno 1295. Ecclesiæ S. Martini Glanderien. Diœcesis Meten. ex to. 1. Anecdot. Martene & Durand col. 1275., ubi mendose legitur Larinensis, & Lariensis.
-
(d) Lesinen.: In eadem Provincia Capitanata, sed sub Archiepiscopo Beneventano, & a littore Maris Adriatici fere 3. mill. pas. distantis, quæ Ecclesia seculo xvi. unita fuit suæ Metropoli Beneventanæ.
-
(e) Sipontino: Cujus FF. Minor. Cœnobii al. Manfredoniæ nulla mentio extat in Annal. Minor. Waddingi; erat autem primus locus Custodiæ Montanæ, nempe Montis Gargani al. S. Angeli in Provincia S. Angeli juxta vetus Provinciale Ordinis apud Ms. Chronicon Jordani, & 2. Custodiæ Montis S. Angeli apud Barthol. Pisanum in Conform. xi.
-
(f) Monasterii Calinen.: Memorati a cl. Mabillonio lib. 61. Annal. Benedict. ad ann. 1059. num. 32., vocatque Abbatiam S. Mariæ in Calena sitam in finibus Apuliæ inter Montem Garganum, & Mare Adriaticum juxta Castellum Besti, al. Vesti, ut supra.
-
(g) Sipontinæ Diœcesis: Al. Manfredoniæ Archiepiscopatus Apuliæ prope Montem Garganum funditus enim a Saracenis everso Siponto, non procul postmodum a Manfredo Tarentinorum Principe circa annum 1250. alia Civitas excitata est ab ipso, ejusque asseclis Manfredonia vocata usque in hodiernum diem; sed quæ dici posset novum Sipontum.
-
(h) Juxta: Supple continentiam, vel tenorem.