Description
-
Nicolas III (1277-1280)
-
Sub protectione Sedis Apostolicæ recipit Monasterium, & bona, eaque illis confirmat. (Ex eodem loco.)
-
Anno 1278. die 2. Maji.
-
1278
-
NICOLAUS &c.
Eisdem.
Sacrosancta Romana Ecclesia devotos & humiles Filios ex assuetæ pietatis officio propensiùs diligere consuevit; & ne pravorum hominum molestiis agitentur, eos tanquam pia Mater suæ protectionis munimine confovere. Ea propter dilectæ in Domino Filiæ, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras, & locum, in quo divino estis obsequio mancipatæ, cum omnibus bonis, quæ in præsentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum justis modis præstante Domino poteritis adipisci, sub beati Petri, & Nostrâ protectione suscipimus: specialiter autem Terras, Domos, Ortos, Vineas, Possessiones, Redditus, Prata, Silvas, Pascua, Casalina, & alia bona vestra, sicut ea omnia justè & pacificè possidetis, vobis & per vos Monasterio vestro auctoritate Apostolicâ confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostræ Protectionis, & Confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit &c.
Datum, ut supra.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XXV., p.303