Description
-
Nicolas III (1277-1280)
-
Omnia privilegia, & exemptiones, ac indulgentias eis, & Monasterio concessas confirmat. (Ex Autographo in Assisiat. Archivo Monasterii S. Claræ sub plumbo.)
-
Anno 1278. die 2. Maji.
-
1278
-
NICOLAUS &c.
Dilectis in Christo Filiabus … Abbatissæ & Conventui Monasterii de Panzoa Assisinat. Ordinis Sancti Benedictib Sal., & Apost. Bened.
Cum a Nobis petitur, quod justum est & honestum; tàm vigor equitati quàm Ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter, dilectæ in Domino Filiæ, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu omnes libertates, immunitates a prædecessoribus Nostris Romanis Pontificibus, sive per privilegia, seu alias indulgentias vobis, & Monasterio vestro concessas, nec non libertates, & exemptiones sæcularium exactionum a Regibus, & Principibus, aliisque Christi fidelibus rationabiliter vobis, seu Monasterio prædicto indultas; sicut justè ac pacificè obtinetis; vobis & per vos eidem Monasterio auctoritate Apostolicâ confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostræ Confirmationis infringere, vel ei ausu &c.
Datum Romæ apud Sanctum Petrum vi. Nonas Maji, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XXIV., pp.302-303
-
(a) De Panzo: De quo dictum est in no. (a. b) ad epist. 285. Gregorii IX. Cum a Nobis petitur &c. anno 1238: die 17. Decembr. scripta, & in 1. hujus Operis tomo relata.
-
(b) S. Benedicti: Primitus quidem, sed ab anno circiter 1238. dicitur Ordinis S. Damiani, ut in Bullis Gregorii IX. cit., Alexandri IV. Haberi percepimus &c. 23. Octobris 1259., Urbani IV. A vestra solicitudine &c. 1. Junii 1262., nec non Joannis XII. Officii Nostri debitum &c., & Martini V. Humillimis supplicum &c. propriis locis in hoc Opere videndis.