« bullarium-franciscanum-1918 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Ut colligant, & ministrent Regi Portugalliæ in subsidium Terræ Sanctæ omnia legata pia indistinctè relicta. (Ex Reges. Vatic. epist. 54. apud Waddingum in Reges. Pontif. num. 29., & Bullarium Ord. Prædicat. tom. 1. Bul. 89.)

  •  
    Anno 1268. die 30. Julii.

  •  
    1268


  •  

    CLEMENS &c.

    Dilectis Filiis Portugallen.a , & Castelli Scarannen.b Ulysponen. Diœces. Prædicatorum Prioribus, & Elboren.c , ac in Gardiad Egitanien. Diœc. Minorum Ordinum Guardianis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Ad liberationem Terræ Sanctæ toto cordis desiderio anhelantes ad hoc studiosè intendimus, & quantum ex alto conceditur, circa ea damus opem, & operam efficacem, per quæ id, Deo propitio, valeat provenire. Cum itaque carissimus in Christo Filius Noster ‥ Illustris Rex Portugalliæe; sicut ex parte ipsius fuit propositum coram Nobis; zelo Fidei, ac devotionis accensus, signo vivificæ Crucis assumpto, proponat cum decenti bellatorum comitiva in Terræ Sanctæ subsidium proficisci: Nos ipsius Regis supplicationibus inclinati sibi auctoritate Apostolicâ duximus indulgendum, ut legata in pios usus indistinctè relicta, seu relinquenda, non expressis aliquibus personis, vel locis; dummodò non fuerint arbitrio certæ personæ commissa; in Regno, & aliis Terris suis per triennium possit percipere in subsidium hujusmodi convertenda. Quocirca Discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus vos, vel duo, aut quilibet vestrum, per vos, vel per alium, aut alios Legata hujusmodi, juxta prædictæ concessionis Nostræ tenorem, per idem triennium in Regno, & Terris ipsis fideliter colligere, & in aliquo tuto loco deponere, ac ea dicto Regi, vel ejus certo Nuncio assignare curetis. Non obstante, si est aliquibus ab Apostolicâ Sede indultum, quod interdici, suspendi &c.f

    Datum Viterbii iii. Kalendas Augusti, Pontificatus Nostri Anno Quarto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CLXXVIII., p.163

  •  
    (a) Portugallen.: Portus Calensis, unde nomen Lusitanorum Regno, vulgò Porto, & Ciudad de Puerto urbs, & emporium celebre prope ostia Durii fluminis, nec longe ab ora Oceani Atlantici Episcop. sub Archiepiscopo Bracarensi.
  •  
    (b) Castelli Scarannen.: legendum Santaren., seu Sanctaren., uti habet & Waddingus in Annal. Min. ad annum 1268. num. 1., quod antiquis erat Scalabis, & Scalabitanus Conventus Plinio, seu Julium præsidium quod corpore S. Irenæ Mart. eo delato in aliud nomen ivit, Urbs olim, & Colonia, nunc vero oppidum amplissimum ad fluvium Tagum 13. circiter leucis ab Ulyssipone dissitum Lusitanis Principibus olim gratissimum.
  •  
    (c) Elboren.: Quæ Latinis Ebora fuit, a Gothis Elbora dici cœpit; cum Elbora al. Ebura, & Libora Carpitanæ Provinciæ in Castella nova ad Tagum sita Talavera post sit appellata: Ebora verò al. Evora vulgò in Portugallia inter Tagum & Anam flumina cernitur Episcop. tunc sub Compostellano Archiepiscopo, postmodum a Paulo III. Metropolitana dignitate anno 1540. donata; ubi Minoritas S. P. Francisci discipulos locum obtinuisse legimus apud Waddingum ad hunc ann. n. 12., eratque caput Custodiæ sui nominis in Provincia S. Jacobi, seu Compostellana ex Barthol. Pisano Conform. xi., sed apud Jordanum in Chron. Ms. Vatic. hæc Gustodia & Cœnobium non habentur; est tamen in suspecta recensione Provinciarum, & Custodiarum Ordinis anno 1260. Narbone facta in Comitiis Gener., ubi dicitur Ebora, Elbora verò apud cit. Pisanum; at si hoc anno 1268. Eborensis Custodia extasset, Pontifex non Guardiano, sed Custodi Eborensi scripsisset; ut in aliis Rom. Pontificum epistolis usitatum legimus. Quare conjicimus, hanc Custodiam post annum 1334. erectam fuisse; Cœnobium autem Eborense apud cit. Jordani Chronicon ideo non haberi, quod bellorum turbinibus Lusitanorum cum Castellanis, vel Saracenis eversum esset, restitutum postea ante ann. 1387.
  •  
    (d) In Gardia: Al. Guardia urbe in Lusitania Episcopali sub Archiepiscopo Ulyssiponensi; quæ Egitaniæ jampridem excisæ successit: de cujus Fratrum Minorum loco agit Waddingus ad hunc ann. n. 11.
  •  
    (e) Rex Portugalliæ: Alphonsus hujus nominis III., cui delatam Regni administrationem ob Sancii fratris natu majoris animum ad gubernandum minus idoneum superius adnotatum est ad annum 1248. in 1. hujus Operis tomo pag. 507. no. (c).
  •  
    (f) Suspendi &c.: Cur autem postea expeditionem eam non sit aggressus, nemo hactenus memoriæ prodidit.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153831 (bullarium-franciscanum-1918), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153831 (mise à jour : 26/01/2021).