Description
-
Clément IV (1265-1268)
-
Constitutionem ab se factam de distantia 300. Cannarum inter loca Mendicantium ad 140. reducit. (Ex Reges. Vatic. epist. 30. apud Waddingum in Regesto Pontif. numero 25., & in Bullario Romano novo tomo 3. Bul. 28.)
-
Anno 1268. die 5. Junii.
-
1268
-
CLEMENS &c.
Dilectis Filiis … Generali, ac aliis Ministris, & Fratribus Ordinis Minorum Sal., & Apostol. Bened.
Quia plerumque in futurorum eventibus sic humani fallitur incertitudo judicii, ut quod utile conjectura verisimilis, immò etiam attenta interdum consideratio pollicetur, non solum inutile, sed damnosum reperiri contingat; nonnumquam quod consultè statuitur, postmodum consultius immutatur. Hoc quippè necessitas præsentis provisionis evidenter ostendit. Dudum siquidem, ut inter Religiosos potissimè per nostræ diligentiæ studium æmulationis, & dissentionis tolleretur occasio, & caritatis integritas servaretur, per nostras sub certâ formâ litterasa ordinandum duximus, & districtius inhibendum; quod nulli liceret ex tunc de Fratrum Prædicatorum, Pœnitentiæ Jesu Christi, B. Mariæ de Monte Carmelo, Eremitarum S. Augustini, S. Claræ, aliisque Ordinibusb in paupertate fundatis, nullique mulierum de prædictis, seu quibuslibet aliis Ordinibus aliquod Monasterium, Ecclesiam, vel Oratorium ædificare seu construere; nulli quoque Sæculari, seu Religioso cujuscumque professionis Ecclesiam, vel Monasterium, seu Oratorium jam ædificatum in aliquem locum transferre de Ordinibus memoratis infra spatium tercentarum Cannarum a vestris Ecclesiis mensurandarum per aerem etiam, ubi aliàs rectè non permitteretur loci dispositio mensurari. Statuentes, ut quidquid contra hujusmodi ordinationis & inhibitionis Nostræ tenorem ex tunc ædificatum existeret; dirueretur omninò. Verùm quia quod ad pacem vestram, & prædictorum Fratrum, & Ordinum provisum fuerat, non solum vobis sedetiam multis aliis, qui in prædictum diffusum cannarum spatium in hujusmodi ordinatione, ac inhibitione contentum, quasi ab omnibus etiam solemnibus Civitatibus inveniebantur excludi, ad scandalum cessisse comperimus, diversis propterea litigiorum materiis suscitatis: Nos super his cum Fratribus Nostris deliberatione præhabitâ, hujusmodi spatium de ipsorum Fratrum consilio restringentes, ipsum ad centum & quadraginta Cannas duximus reducendum; omnibus aliis, quæ in præmissis Nostris litteris continentur in suo nihilominus robore duraturis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ restrictionis & reductionis infringere &c. Si quis &c.
Datum Viterbii Nonis Juniic, Pontificatus Nostri Anno Quartod.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CLXIX., p.158
-
(a) Per nostras sub certa forma litteras: Incip. Ad consequendam gloriam &c. dat. anno 1265. die 30. Novembris, ut supra fol. 59.
-
(b) Aliisque Ordinibus: Ut in prædicta Bulla Ad consequendam gloriam &c.
-
(c) Nonis Junii: Cit. Firmamenta 3. Ordinum habent par. 2. trac. 1. fol. 21. iv. Kal. Julii, seu 28. Junii, uti habet & Bullarium Ord. Prædicat. tom. 1. Bul. 86. Clementis IV., & Confetius pag. 14., & Speculum Minorum tract. 1. fol. 12. sed dat. Ordini Prædicatorum.
-
(d) Hujus diplomatis fit mentio in x. Bulla Honorii IV. Ad sacrum &c. data anno 1286. idibus Februarii apud Bullarium Ord. Prædicat. tom. 2. p. 10. n. x.