Description
-
Clément IV (1265-1268)
-
Ut Fratres Minores Anconitanæ Provinciæ a nonnullorum molestiis defendat, eorumque bona tueatur cum conditione &c. (Ex Autographo in Archivo Conventus S. Francisci Min. Convent. Maceraten. Provinciæ Marchiæ Anconitanæ.)
-
Anno 1268. die 27. Januarii.
-
1268
-
CLEMENS &c.
Dilecto Filio Manfredo Veronen. Electoa Marchiæ Anconitanæ, & Ducatus Spoletan. Rectori Salutem, & Apost. Benedict.
Inundans Malitia perversorum viris sacræ Religioni deditis adeo frequenter exhibet se infestam, quòd ipsi divino cultui, ut deberent, vacare non possunt; dum illorum malitiis agitantur. Cum igitur, sicut dilecti Filii ‥ Minister, & Fratres Ordinis Minorum administrationis Marchiæ Anconitanæ Nobis significare curarunt; nonnulli, qui nomen Domini in vacuum recipere non formidant, ipsos graviter molestare præsumant. Nos & præsumptorum hujusmodi refragare conatibus, & dictorum Ministri, & Fratrum gravaminibus volentes congruis remediis obviare; Discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus quatenus ipsos in personis, vel rebus eorum non permittas contra Indulta Privilegiorum, & Indulgentiarum Sedis Apostolicæ ab aliquibus indebitè molestari; Molestatores hujusmodi per censuram Ecclesiasticam, appellatione postpositâ, compescendo. Attentius provisurus, ut de hiis quæ causæ cognitionem exigunt, vel quæ Indulta hujusmodi non contingunt, te aliquatenus intromittere non præsumas. Nos enim, si secus præsumpseris, tàm præsentes litteras, quàm etiam Processum, quem per te illarum auctoritate haberi contigerit, omnino carere viribus, ac nullius fore decernimus firmitatis. Hujusmodi ergo mandatum Nostrum sic prudenter, & fideliter exequi studeas, ut ejus fines ullatenus non excedas: Præsentibus post quinquennium minimè valituris.
Datum Pisauri vi. Kalend. Februarii, Pontificatus Nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CXLIX., pp.138-139
-
(a) Manfredo Veronensi electo: De quo dictum est jam ad epistolam Urbani IV. ad Manfredum olim Tarent. Principem Licet enormes injustitias &c. anno 1264. datam, & in tom. 2. hujus Operis relatam; quemque Ughellus tom. 5. Ital. Sac. mortuum dicit hoc anno, ideoque nondum forsan consecratum.