« bullarium-franciscanum-1815 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Innocentii IV. concessionem de oblationibus in pecunia Altari S. Francisci in Assisiati Ecclesia recipiendis ad tempus ampliat. (Ex Autographo Assisiati in Archivo nostri Conventus S. Francisci.)

  •  
    Anno 1266. die 28. Martii.

  •  
    1266


  •  

    CLEMENS &c.

    Dilectis filiis … Magistroa , & Præposito operis Ecclesiæ Sancti Francisci Assisinat. Ordinis Fratrum Minorum Sal., & Ap. Ben.

    Decet, & expedit honorificas illis ædificare Basilicas, qui suis meritis gloriosis præcelsum Aulæ cælestis habitaculum sunt adepti; ut qui digni habiti sunt honore in Regione superna perpetuo sublimari, omnimodâ in terris devotione a Christi Fidelibus meritò venerentur; fiantque sibi ab illis Ecclesiæ celebres, in quibus convenienter adoretur Omnipotens; & eorum memoria solemniter percolatur; ut dum sic decor Domus Dei diligitur, & Tabernaculum studiosè componitur suæ laudis; ejus propitiatio Sanctorum ipsorum intercessionibus faciliùs, & uberiùs impetretur. Sanè fel. record. Innocentius Papa b prædecessor noster, viso, quod venerabilis Ecclesia Sancti Francisci Assisinat. specialis quidem Apostolicæ Sedisc, & ad eam nullo pertinens mediante nondum erat decenti, prout convenit, opera consummata; ac piè cupiens ob reverentiam Sancti ejusdem seduli apud Deum pro Populo Christiano Patroni dictam Ecclesiam & nobili complere structura, & insignis præeminentiâ operis decorari; ut oblationes in pecunia vos, & alii, qui Magistri, & Præpositi operis ejusdem Ecclesiæ pro tempore fuerint, ad Altaria ipsius Ecclesiæ, ac alias etiam pro eodem opere recipere valeatis in idem opus totaliter, & fideliter expendendas; prout Cardinalis, qui Ordinis Fratrum Minorum Protector extiterit, ordinandum, vel disponendum duxerit; contrariis ejusdem Ordinis statutis, & inhibitionibus Generalis, seu Provincialis Ministrorum, aut Custodis, vel Guardiani loci, seu aliorum Fratrum ipsius Ordinis nequaquam obstantibus, duxerit ex tunc usque ad Vigesimum quintum annum per suas litteras concedendumd. Nos itaque volentes hujusmodi gratiam ampliare, ut completis hujusmodi viginti quinque annis, per tres alios annose immediatè proximos oblationes easdem juxta formam in dictis litteris ipsius Prædecessoris nostri expressam recipere valeatis, vobis auctoritate præsentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

    Datum Perusii v. Kalendas Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LXXV., p.77

  •  
    (a) Magistro: Philippo de Campello Ordinis Minorum ex cit. Innocentii IV. concessionis Bulla; ibi certe dicitur Fr. Philippus Magister & Præpositus Operis S.F., hic autem Magister, & Præpositus videntur duo.
  •  
    (b) Innocentius Papa: Hujus nominis IV.
  •  
    (c) Specialis Apostolicæ Sedis: Ex privilegiis Gregorii IX., & Innocentii IV. superius relatis.
  •  
    (d) Per suas litteras concedendum. An. 1253. die 10. Julii supra vulgatas; & illas quidem B. Joanne Parmensi Ministro Generali; has verò sub S. Bonavent.
  •  
    (e) Tres alios annos: Nempe usque ad an. 1281.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153728 (bullarium-franciscanum-1815), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153728 (mise à jour : 26/01/2021).