« bullarium-franciscanum-1787 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    {44}Ecclesiis Ordinis certis diebus quolibet anno Indulgentias elargitur c. dierum. (Ex Speculo Min. trac. 2. §. 121. Roderico in Bull. Regul. Bul. 14. ex Autographo Conventus S. Francisci Salmantic., & Waddingo in Reges. Pontif. num. 8., Autographoque Ravennatis Archivi Conventus S. Francisci, Florentiæ etiam, & Parisiis, necnon Jaderæ ex Gonzaga par. 2. Conv. 12. Prov. Dalmatiæ; inque Firmamentis trium Ordinum par. 2. trac. 1. f. 29.)

  •  
    Anno 1265. die 11. Octobris.

  •  
    1265


  •  

    CLEMENS &c.

    Dilectis Filiis … Generali, ac Provincialibus Ministris, & universis Fratribus Ordinis Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Loca Sanctorum omnium pia, & prompta devotione sunt a Christi fidelibus veneranda; ut dum Dei honoramus amicos, ipsi nos amabiles Deo reddant; & illorum Nobis vendicantes quodammodo patrocinium apud ipsum, quod merita nostra non obtinent, eorum mereamur intercessionibus obtinere. Cupientes igitur, ut Ecclesiæ locorum vestrorum congruis honoribus frequententur, omnibus verè pœnitentibus, & confessis, qui Ecclesias ipsas in Dedicationibus ipsarum, ac Anniversario dedicationum earum die, ac usque ad octo dies sequentes; necnon in Beatæ Mariæ Virginis, Sanctorum Francisci, Antonii, & Claræ, ac etiam aliorum Sanctorum, in quorum honore Altaria majora in Ecclesiis ipsis sunt constructa, festivitatibus causa devotionis venerabiliter visitaverint, de Omnipotentis Dei misericordia, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi centum dies de injunctis sibi pœnitentiis annis singulis misericorditer relaxamus.

    Datum Perusii v. Idus Octobris, Pontificatus Nostri Anno Primo.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XLVII., pp.-45

  •  
    (a) Gonzaga par. 1. de Orig. Seraph. Religionis Francis. in descriptione magni Conventus Parisien. testatur extare ibi autographum præsens diploma; sed & Viennæ Austriæ in Archivo nostri Conventus S. Crucis, Sanctique Jacobi Pragæ sub plumbo ex notitiis nuperrimè ad me inde transmissis. Hanc Indulgentiam porro iteravit etiam Guido Presbyter Cardinalis tit. S. Laurentii in Lucina Sedis Apostolicæ Legatus in Germaniam dat. Wratislaviæ Pontificatus Dom. Clementis IV. anno secundo sive sequenti, cujus autographum habetur Pragæ in Archivo nostri Conv. S. Jacobi sub n. 56.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153700 (bullarium-franciscanum-1787), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153700 (mise à jour : 26/01/2021).