Description
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Hortatur, ut de creando Americo Franciæ Præceptore S. Regis illius Regni vota obsecundare velint. (Ex cod. Vallic. lib. c. n. 49. apud Raynaldum ad an. 1264. n. 31.)
-
Anno 1264. die ...
-
1264
-
URBANUS &c.
Dilectis filiis ... Magistro, & Fratribus Templi Hierosolymitania Sal., & Apost. Benedictionem.
Habet universalis Ecclesia Charissimo in Christo filio nostro ‥b Rege Francorum illustri, unde in Rege suo Christo Jesu canticis & hymnis exultet. Habent in Christo Religionis cujusque cultores, unde Domini nomen in choro laudent, ac tympano, & psalterio psallant ei. Ipsius namque Regis Francorum pectus piissimum gratiæ cælestis dono perfusum sic ad cunctas Orbis Ecclesias, & personas Ecclesiasticas Religiosas præcipue ubertim ubera suæ pietatis effundit, ut ipsum experiatur quotidie omnis Christiana Religio singulare præsidium, & præcipuum sentiat libertas Ecclesiastica munimentumc. Vos autem in eo ad singularis jubili canticum causa singularis invitat: si enim prudenter attenditis; si qua decet attentione notatis, quanta idem Francorum Rex Ordinem vestrumd & jura ipsius custodiæ diligentia protegit; & quam diligenti protectione custodit; quantaque vos, & cunctos ejusdem Ordinis professores charitatis singularitate prosequitur; profecto cogemini exauditionis promptitudine loquente fateri, dignum fore, nec minus debitum, ut quæ a vobis nunc, præsertim cum vestrorum incremento profectuum, & multi apud eum favoris augmento dignanter exposcit, liberaliter consequatur &c.e
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXL., pp.553-554
-
(a) Templi Hierosolymitani: De quo Ordine notissimo pluries superius dictum fuit.
-
(b) Filio nostro: Ludovico IX.
-
(c) Munimentum: Propterea Sanctorum Catalogo ascriptum.
-
(d) Ordinem vestrum: Nempe Templariorum.
-
(e) Consequatur &c.: Reliqua prætermisit cit. Raynaldus; addens, Regiis precibus Pontificem Apostolicas adjunxisse, ut Americo Præceptoris Franciæ munus deferrent; de quo etiam ad Patriarcham Hierosolymit. ait litteras dedisse, ut ipsos ad Regiis votis gerendum morem adduceret: est autem Præceptoris munus inter Equestres Milites una ex præcipuis illorum Ordinum dignitatibus a Magno Ordinis Magistro.