« bullarium-franciscanum-1698 »


Description

  •  
    Urbain IV (1261-1264)

  •  
    Auximanæ Civitatis dignitatem Episcopalem restituit, eique S. Benvenutum Episcopum ordinat. (Ex Regesto Vatic. epist. 183. apud Ughellum tom. 1. Ital. Sac. in Episc. Auximanis num. 17. al. 19., & ex Autographo Auximanæ Ecclesiæ apud Act. SS. Collect. Bolland. tom. 3. Martii die 22., atque in novo Bullario Romano tom. 3. Bul. 17. Urbani IV.)

  •  
    Anno 1264. die 27. Februarii.

  •  
    1264


  •  

    URBANUS &c.

    Dilectis filiis Clero Civitatis, & Diœcesis Auximanæ Sal., & Ap. Bened.

    Recti statera judicii æquo tunc examine temperatur, cum digna virtutibus prœmia, & congrua vitiis stipendia recompensat; sic enim quibuscumque quod suum est, ex ordine reddente justitia, obsequiis videlicet gratiam, & injuriis talionem, ad bene merendum lentos promovent exempla mercedum; & in delicta pronos interdum ab incentivo pravæ similitudinisa metus cohibet ultionis. Olim siquidem erga Cives Auximanos, & Incolas Castri Racaneti Humanatæb Diœcesis Apostolica Sedes eorum Mater, & Domina spiritualiter hujusmodi utens judicii æquitate, qua iidem Cives indevotionis, & rebellionis assumpserant spiritum contra illam, Civitatem eorum Episcopali dignitate privavitc, ac cum tota Diœcesi sua ad Castrum prædictum, cujus tunc Incolæ dictæ Sedis erant devoti, transtulit, Civitatem ipsam, & Ecclesiam Auximan. Ven. Fratri nostro Episcopo & Ecclesiæ Humanaten. in recompensatione dicti Castri, quod Humanatæd Diœcesis tunc erat, in spiritualibus submittendo. Porro prædicti Civese indevotionis, & rebellionis notam per humilem, promptam, & devotam obedientiam, & multa, grataque obsequia modernis temporibus expiarunt; nam pro tuendis ejusdem Sedis juribus, & honore, ac Patriæ libertate pugnantes gravia rerum damna, & personarum substinuere pericula, & quasi quotidie sustinent illata eis ab ipsius Sedis persecutoribus, & filiis indevotis. Dicti vero Incolæf in sensum dati reprobum, Dei, & ejusdem Sedis reverentia, & timore postpositis, & ad rebellionis superbiam spiritu obfirmato, persecutori Sedis ejusdemg contra eam, ipsiusque Fideles damnabiliter adhærere præsumunt. Propter quod tamquam accepti a præfata Sede beneficii immemores, & ingrati reddiderunt facta sibi hujusmodi gratia se indignos, meritoque privandos. Idque itaqueh Nos, & Fratres nostri provide attendentes, & considerantes prudenter, quod favorem devotio promeretur; quodque urgendi sunt impugnatores Ecclesiæ condignæ punctionis aculeis; ut, si existat possibile, a sua resiliant pravitate; atque ad studium devotionis debitæ, vitæque laudabilis se convertant; prædictum Castrum, & ipsius homines propter indevotionem, & ingratitudinem eorumdem perpetuo de ipsorum Fratrum consilio, & Apostolicæ plenitudine potestatis supradicta Episcopali dignitate privavimusi; eamque dignitatem, non obstantibus privatione, ac summissione præmissis, Civitati eidem plenarie, dictæque Auximanæ Ecclesiæ suam Diœcesim integre prædictorum Civium exigentibus meritis restituimus, prout eas habuerunt ab antiquo; Civitatem ipsam, & habitatores ejus, & prædictam Auximanam Ecclesiam ab omni jurisdictione prædictorum Episcopi, & Ecclesiæ Humanaten. penitus eximendo. Cæterum volentes regimen ipsius Ecclesiæ Auximanæ tali per Apostolicam providentiam committi personæ, quæ tanto congrueret oneri, & honori, dilectum filium Benvenutumj Auximanum Electum, tunc Cappellanum nostrum, Archidiaconum Anconitanum, moribus, & vita conspicuum, literali scientia præditum, in spiritualibus providum, & in temporalibus circumspectum, virum utique secundum cor nostrum ipsi Ecclesiæ Auximanæ de prædictorum Fratrum consilio in Episcopum præfecimus, & Pastorem; firmam spem, fiduciamque tenentes, quod per suam industriam, Divina præcedente gratia, & favore Apostolico subsequente, commissa sibi sæpedicta Auximana Ecclesia spiritualibus, & temporalibus proficere incrementis; & memorata Civitas in statu reformari prospero, & in devotione, ac fidelitate dictæ Sedis valeat roborari. Quocirca Universitatem vestram monemus, & hortamur attente, per Apostolica vobis scripta mandantes, quatenus eumdem Electum tamquam Patrem, & Pastorem animarum vestrarum devote suscipientes obedientiam sibi, & reverentiam debitam impendatis, ipsius salutaribus monitis, & mandatis humiliter intendendo. Alioquin sententiam, quam idem rite tulerit in rebelles, ratam habebimus, & faciemus, Auctore Domino, usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari.

    Datum apud Urbem veterem iii. Kalendas Martiik, Pontificatus Nostri Anno Tertio.l


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXVIII., pp.543-544

  •  
    (a) Similitudinis: Ita cit. Ughellus habet; æmulationis vero apud Bollandios.
  •  
    (b) Racaneti Humanatæ: Ita Ughellus; Recanatensis Humanatensis Bollandii. Uterque locus, Civitasque in Piceno; quarum prima unita est Lauretano Episcopatui, a quo 5. mil. pas. distat Maceratam versus, altera vero olim ad mare Adriaticum ab Ancona 6. mill. pas. dissita, totidemque a Laureto nunc diruta jacet, cujus Diœcesis antea jam Anconitanæ Ecclesiæ unita fuerat.
  •  
    (c) Privavit: Gregorius IX. 1240., eo quod Frederico II. Ecclesiæ, & Rom. Pontificum illusori adhærerent ex Ughello tom. 1. Ital. Sac. in Auximan. Episc.
  •  
    (d) Humanatæ: Ita apud Ughellum, apud Bollandios vero Humanatensis.
  •  
    (e) Prædicti Cives: Ex Ughello; Cives Auximani ex Bollandiis.
  •  
    (f) Dicti vero Incolæ: Ughellus habet: Dicti vero Racanatensis castri incolæ Bollandii.
  •  
    (g) Persecutori Sedis ejusdem: Nimirum Manfredo Friderici II. notho, & Sedis Apostolicæ hosti.
  •  
    (h) Idque itaque: Ex Ughello; id itaque ex Bollandiis.
  •  
    (i) Privavimus: Sed non multo post Civibus resipiscentibus dignitas Episcop. ipsis quoque restituta est.
  •  
    (j) Benvenutus: Ex nobili de Scotivolis familia Anconitana; de quo nulla fit mentio in Annal. Eccles. Raynaldi nuper etiam suppletis, & castigatis; nulla de Episcopali dignitate huic Civitati restituta, & Recinetensibus adempta; cum tamen ad annum 1240., & 1241. de utraque Civitate oppositum litteris tradiderit, nempe huic ablatam, illi vero collatam dignitatem.
  •  
    (k) iii. Kalendas Martii: Apud Ughellum: iii. Idus Martii apud Bolland., sæpe sæpius enim librarii Kal. in idus convertunt, & e converso; simile sphalma 4. idus Maji 1263. legimus apud Lucentium, qui testatur se Ughellum velle corrigere.
  •  
    (l) Quærentes autem, cur huic Epistolæ locum tribuimus inter alias ad nostrum Ordinem spectantes; cum S. Benvenutus in hac epistola neque nostro, neque ulli Regulari Instituto addictus asseratur; sciant id factum ex veteri, perpetuaque Auximanorum traditione Sanctum hunc Ordinis Minorum alumnum extitisse, ejusque Caputium cum Minoritica Chorda, seu cingulo in Lipsanotheca asservari perhibente: cui innixus Petrus Roduphius lib. 1. fol. 85. anno 1586. librum typis tradidit, & S. Benvenutum Ordinis Minorum esse publicavit: antea tamen Julius Ant. Sanctorius Casertanus S. R. E. Cardinalis, & Archiepiscopus S. Severinæ in Vita sua, quæ Ms. servatur in Romana celebri Bibliotheca Corsinia, a nobis perlecta refert, se an. 1576. mense Majo valetudinis una, ac devotionis causa iter arripuisse, Lauretumque se contulisse; inde Auximum divertentem ibi in S. Theclæ majori Ecclesia sacrum fecisse cum commemoratione SS. Victoris, & Coronæ MM., Sanctorumque Leopardi, Vitaliani, & Benvenuti Ordinis Minorum Confessorum, & Pontificum dictæ Ecclesiæ Protectorum, quorum Corpora subtus majus Altare condita sunt. Post quos Hilarius Altobellus, Cletus Calcagna, Waddingus, & Arturus illum Minoritam dixerunt, reclamantibus Bollandiis; qui nec omnia perspexerunt, & ea, quæ inspexerunt, non satis recte conscripserunt: sed de his alias. Illud modo affirmamus, si quid veri vetus traditio tenet; de S. Benvenuto factum fuisse id, quod de Vislao Coscelecio Cracovien. Episcopo anno circiter 1230. electo, qui voto, & juramento astrictus tenebatur assumere habitum Monachalem, & ideo postulavit a Pontifice, ut sibi liceret Episcopatum dimittere; idque permisit Gregorius IX. litteris anno 1234. datis Episcopo Vratislavien., & Abbati de Lubens Ord. Cistercien. ab Ang. Manrique relatis in Annal. Cistercien. tom. 4. ad eum annum cap. 6. num. 7., sed cum Capitulum Ecclesiæ Cracovien., aliique plures reclamassent, fieri non posse eam cessionem sine illius Ecclesiæ detrimento, Pontifex paucis post mensibus rescripsit: Considerantes, quod sæpedictus Episcopus Regularem habitum jam susceperit, propter quod desiderio suo satisfecisse videtur; eidem nostris dedimus litteris in præceptis, ut regimen Cracovien. Ecclesiæ quasi de novo auctoritate nostra suscipiat, & eam vigilanter more solito regat; cum etiam in Episcopatu possit &c. Habentur litteræ apud laudatum Manrique num. 9., aut quod de Petro Centelles Barcinonen. Episcopo scribit Fontana in Theatro Dominicano par. 1. tit. 75., illud videlicet habitum S. Dominici exoptasse; ob idque ad Gregorii IX. pedes accessisse Ecclesiam dimissurum; sed non obtinuisse: cum ejus vitæ integritas Pontifici Maximo innotuisset: Voti vero compos factus fuit in eo, quod idem Gregorius indulsit illi, ut Ordinis habitum sumeret, retenta Barcinonensi Ecclesia: quod & fecit; vixitque Pastor optimus usque ad annum 1251. Illis enim temporibus complures Ecclesiarum Antistites ad Regularium Claustra evolabant, vel ire peroptabant; sic legimus de alio Petro a S. Asterio Episcopo Petragoricensi ad illa Ordinis Prædicatorum; & ante eum de Ramnulpho a Turribus Episcopo itidem Petragoricen. ad illa Ordinis Minorum apud Galliam Christianam Maurin. tom. 2. in Episc. Petragoricen. num. 33., & 35. Clemens IV. epist. ad Archiepiscopum Casselen. anno 1265. scripta, & inferius legenda refert Mauritium Rossen. Episcopum ante promotionem suam votum emisisse Ordinem FF. Minorum intrandi: ut alios omittam Jacobum Archiepiscopum Lunden., Benedictum Massilien. Episcopum &c.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153611 (bullarium-franciscanum-1698), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153611 (mise à jour : 26/01/2021).