Description
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Ut in Abbatem S. Prosperi Regien. inquirant, & citent; ac de factis ejus ad se rescribant. (Ex Bullario Ordin. Prædicat. Bul. 42. Urbani IV. tom. 1.)
-
Anno 1263. die 4. Decembris.
-
1263
-
URBANUS &c.
Dilectis filiis ... Priori Prædicatorum, & ‥ Guardiano Minorum Regin.a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Judicium Apostolicæ Sedis opinione fallente, ingratus filius G... Abbas Monasterii Sancti Prosperib Regin. plurima illius beneficia nimis indigne suscepisse convincitur; si sunt vera, quæ Nobis de ipsius usu, & ingratitudine referuntur; ipsa enim Sedes, quæ passim omnes admittit ad ubera filiorum sic faciem prætendentes, dictum G.... benigne ad suam familiaritatem admisit, aggregando ipsum Capellanorum suorum honesto Collegio; & inter illos cum nonnullis prosequendo favoribus, & tandem ipsum per multa studia ad regimen prædicti Monasterii promovendo; ipse vero injuriam pro gratia, & odium pro dilectione respondens, cum stare pro domo Domini una cum Sede prædicta contra pestilentes filios crederetur, in arcum pestilentiæ, ut dicitur, se convertit; & Nuncios, ac fautores reprobi filii Uberti Pelavicinic una cum suis fautoribus per dictam Sedem, exigentibus damnatis suis excessibus, excommunicatione astricti temere in præfatum Monasterium intromisit, eis pro illorum favore in suis pravis studiis obtinendo ausu prosumptuosæ temeritatis non solum participans, sed & favens. Cum igitur nolimus, sicut etiam nec debemus tantam ipsius Abbatis insolentiam conniventibus oculis pertransire; cum non sit conveniens relinqui persecutoribus, vel eorum fautoribus pabulum devotorum; dictaque Sedes omnium Fidelium pia mater dulcedinis suæ mammas digne subtrahat ab ingratis; discretioni vestræ in virtute obedientiæ districte præcipiendo mandamus, quatenus ad Monasterium ipsum, si permissi fueritis, personaliter accedentes, alioquin proposito in Ecclesia Regin. coram Populo publicæ citationis edicto, præfatum Abbatem ad vestram præsentiam evocantes, inquiratis contra ipsum Abbatem, sive venerit, sive non, super eorumdem Nunciorum, & fautorum receptione, participatione, ac favore prædictis de plano, & sine judiciorum strepitu veritatem; contradictores per censuras Ecclesiasticas, appellatione postposita, compescendo; & invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii Sæcularis; & quæ inveneritis, Nobis per vestras litteras tenorem præsentium continentes quantocius transmittatis; præfixo eidem Abbati juxta præmissum modum termino peremptorio competenti, quo se Apostolico conspectui personaliter repræsentet pro meritis recepturus; diem autem præfixionis hujusmodi Nobis per easdem vestras litteras intimetis. Non obstante indulgentiad dictæ Sedis, per quam Fratribus Ordinum vestrorum dicitur esse concessum, ut exequi negotia minime teneantur, quæ ipsis a Sede committuntur eadem.
Datum apud Urbem veterem ii. Nonas Decembris, Pontificatus Nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXV., pp.531-532
-
(a) Regin.: In Æmilia Provincia, de quo FF. Minorum loco dictum est ad Bullam Alexandri IV. sacra Ordinis &c. anno 1256. die 11. Julii edita.
-
(b) Monasterii S. Prosperi: Ordinis S. Benedicti valde celebrati a Mabill. in Annal. Bened., & Ughello tom. 2. Ital. Sac.
-
(c) Uberti Pelavicini: Al. Pallavicini, qui Manfredo Tarentinorum Principi, & Regnum Siciliæ usurpanti adhuc adhærebat, nec nisi eo ex hac vita subtracto ad Romanam Ecclesiam accessit.
-
(d) Induigentia: Incip. Quieti vestræ &c., & Qui postposita vanitate &c. a Gregorio IX. & Innocentio IV. utrique Ordini concessa.