Description
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Ut in earum Monasterio liberam pro omnibus sepulturam habeant. (Ex Autographo nostri Conventus S. Francisci urbis Nuceriæ in Umbria.)
-
Anno 1261. die 13. Decembris.
-
1261
-
URBANUS &c.
Dilectis in Christo filiabus ‥ Abbatissæ, & Conventui Monialium inclusarum Monasterii Sanctæ Mariæ Nucerin.a Ordinis Sancti Damiani ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Salutem, & Apostolicam Bened.
Cum a Nobis petitur, quod justum est, & honestum; tam vigor æquitatis, quam Ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter, dilectæ in Christo filiæ, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu sepulturam Monasterii vestri liberam esse decernimus, ut eorum devotioni, & extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi excommunicati, vel nominatim interdicti, aut etiam publici usurarii fuerint, nullus obsistat: salva tamen justitia illarum Ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem &c.
Datum, ut supra.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XV., p.432
-
(a) S. Mariæ Nucerin.: De quo Monasterio dictum est ad Bullam Alexandri IV. Cum sicut ex tenore &c. dat. die 15. Maji anno 1256., ubi dicitur S. Mariæ Vallis Flogii; & ad aliam Cum a nobis petitur &c. die 19. Martii anno 1257. editam.