Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Fratribus Ordinis Prædicat. concedit, ut qui juramento, vel votis etiam solemnibus alteri Ordini, excepto Cistercien., & Minorum, astrictus in eorum Ordine vota solemnia nuncuparit, in eo permanere possit. (Ex Bullario ejusdem Ordinis Prædicatorum tom. 1. Bul. 260. Alexandri IV.)
-
Anno 1260. die 13. Januarii.
-
1260
-
ALEXANDER &c.
Dilectis filiis ‥ Magistroa , & Fratribus Ordinis Prædicator. Salutem, & Apostolicam Benedict.
Petitio vestra Nobis exhibita continebat, quod nonnulli Fratrum vestri Ordinis, antequam Ordinem ipsum intrarent, quod alium ingrederentur Ordinem, eorum aliqui juramento, quidam autem solemni voto, & alii promissione simplici se ligarunt. Quare Nobis humiliter supplicastis, ut cum tales Ordinem vestrum ingressi jam sint in eo vinculo professionis astricti, curaremus super hoc salubriter providere. Nos igitur & saluti talium, & paci vestræ in hac parte consulere cupientes; ac hujusmodi eorum ingressum contra præmissa taliter attentatum ratum habentes, & firmum præsentium auctoritate concedimus, ut juramentis, votis, & promissionibus hujusmodi nequaquam obstantibus, illi, qui sic jurarunt, exceptis iis, qui Cistercien., vel Fratrum Minorum Ordinesb fuerant professi, possint in Ordine vestro permanere.
Datum Anagniæ Idibus Januarii, Pontificatus Nostri Anno Sexto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXXV., pp.-380
-
(a) Magistro: Humberto de Romano Gallo V. sui Ordinis anno 1254. Budæ in Hungariæ generalibus Comitiis supremo Magistro electo.
-
(b) Cistercien., vel Minorum Fratrum Ordines: Idque ob Constitutionem Quo vos in Christo &c. Gregorii IX. anno 1235. die 21. Junii, Innocentii IV. anno 1244. die 21. Aprilis, & ipsius Alexandri IV. anno 1255. die 22. Maji, & 23. Junii, atque anno 1256. die 5. Maji in Bullariis Ordinis Prædicat., atque Minorum excusam, ne horum Ordinum Fratres alter alterius alumnum in suum Institutum admitteret sine speciali Summi Pontificis mandato.