« bullarium-franciscanum-1482 »


Description

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Monasterium sub Sedis Apostol. protectione suscipit, pluribus munit privilegiis, eique loca, ac bona a se collata confirmat. (Ex Reges. Vatic. epist. 190. apud Waddingum in Reges. Pontif. num. 65.)

  •  
    Anno 1259. die 26. Septembr.

  •  
    1259


  •  

    ALEXANDER &c.

    Dilectis in Christo filiabus ... Abbatissæ Monasterii Sanctæ Mariæ de Gavallione Tuscanen.a , ejusque Sororibus tam præsentibus, quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Salutem, & Apostolicam Benedict.

    Religiosam vitam eligentibus &c.b (usque) enervet. Ea propter, dilectæ in Christo filiæ, vestris justis postulationibus clementer annuimus; & Monasterium Sanctæ Mariæ de Gavallione Tuscanen. in quo Divino estis obsequio mancipatæ, sub B. Petri, & nostra protectione suscipimus; & præsentis scripti privilegio communimus In primis siquidem statuentes, ut Ordo Monasticus, qui secundum Deum, & B. Benedicti Regulam, atque Institutionem Monialium inclusarum S. Damiani Assisinat. in eodem Monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Præterea quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium in præsentiarum juste, & canonice possidet; aut in futurum concessione Pontificum &c. (usque) permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo prætactum Monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; Ecclesiam Sancti Juliani de fundo Scisanico cum omnibus pertinentiis suis; Ecclesiam Sanctæ Mariæ Novæ de Tuscana cum omnibus pertinentiis suis; Ecclesiam Sancti Fortunati de Viterbioc cum omnibus pertinentiis suis; Ecclesiam Sancti Jacobi de Cornetod cum omnibus pertinentiis suis; Ecclesiam Sancti Fridiani de Tricosto cum omnibus pertinentiis suis; Ecclesiam S. Mariæ de Scazola cum omnibus pertinentiis suis; Ecclesiam S. Petri de Plandiano cum omnibus pertinentiis suis; Ecclesiam Sancti Pauli de Gavallione cum omnibus pertinentiis suis; Ecclesiam Sanctæ Mariæ, ac terras, & vineas, quas habetis in Arnena; domos, terras, vineas, & Molendina, quæ hatis in Castro Caninie; domos, terras, & vineas, quas habetis in Planzano; domos, terras, & vineas, quas habetis in Valentanof cum terris, pratis, vineis, nemoribus, usuagiis, & pascuis in bosco & plano, in aquis, & molendinis, in viis, & semitis; & omnibus aliis libertatibus, & immunitatibus suis. Liceat quoque vobis personas liberas &c.g Præterea omnes libertates, & immunitates, ac exemptiones, quas dudum vobis, & vestro Monasterio de speciali gratia, & Apostolicæ potestatis prærogativa concessimus; sicut in nostris litteris super hoc editis prospeximus plenius contineri, auctoritate Apostolica ratas, & perpetua firmitate subnixas esse censemus; easque præsentis scripti privilegio communimus. Tenorem autem litterarum nostrarum ad plenam veritatem, auctoritatem, fidem, atque memoriam præsenti privilegio inseri fecimus, qui talis est.

    Alexander Episcopus servus servorum Dei Dilectis in Christo filiabus .... quondam Sanctæ Mariæ de Cortona Aretinæ diœcesish, nunc Sanctæ Mariæ de Gavallione Tuscanen. Ordinis Sancti Damiani Monasteriorum ad nos, & Romanam Ecclesiam nullo medio pertinen. Abbatissæ, & Conventui Salutem, & Apo-Benedictionem. Licet ex injuncto nobis Apostolatus officio cunctis simus Fidelibus debitores ad proximos, & remotos aciem nostræ sollicitudinis extendendo; ad Ordinem tamen Sancti Damiani, quem almus Christi Confessor Beatus Franciscus, & sanctæ record. Gregorius Papa i prædecessor noster in agro Ecclesiæ plantaveruntj, solertiænexu astringimur; atq. arctioris, & potioris ad ipsum vigilantiæ studium adhibemus: Fidelibus quippe aliis, & his, quæ salutem, & bonum ipsorum respiciunt, nostra non deest, nec cessat instantia; sed eidem Ordini nobis utique inter ceteros cariori diligentius, & ferventius spirituales, & temporales profectus, in quantum cum Deo possumus, procuramus. Sane dum amaram Castri Corton., & Monasterii vestri Sanctæ Mariæ loci ejusdem desolationemk pio animo cogitamus; dum insuetas, & indebitas pœnas exilii, quas miserabiliter sustinetis, flebili meditatione revolvimus; non possumus præ nimio compassionis affectu acriter non tristari; nec valemus amariora etiam, quam exprimere possimus, suspiria continere; quinimo tanto vobis affectuosius condolemus, quanto hujusmodi exilium durius, & asperius vobis esse dignoscitur tum propter sexus fragilitatem, tum etiam propter intermissionem claustralis solitudinis, in qua Mundo relicto tranquillis animis inchoatæ servitutis erga Deum prosequebamini famulatum. Cum igitur ad Nos specialiter pertineat circa statum vestrum salubriter, & sollicite providere, ne, quod absit, vobis extra castra claustralia præter solitum oberrantibus famæ vestræ integritas minuatur; Nos vestris supplicationibus inclinati Monasterium Sancti Juliani Tuscanen. diœcesis propter malitiam, & negligentiam personarum in eo degentium in spiritualibus, & temporalibus jam collapsum, quod Ordinis Sancti Benedicti esse consueverat; & in quo unus Abbas, & unus tantum Monachus morabatur; cum omnibus Ecclesiis, juribus, & pertinentiis suis vobis in perpetuum de Fratrum nostrorum consilio Apostolica auctoritate concedimus de gratia speciali eadem statuentes auctoritate, ut illud habeatis, teneatis, & possideatis sub illis libertatibus, & immunitatibus, sub quibus habebatis, tenebatis, & possidebatis Monasterium Sanctæ Mariæ de Cortona l , quod vos dimittere oportuit propter malitiam temporis impacati. Et quia idem Monasterium Sanctæ Mariæ de Cortona, vobis in eo existentibus, exemptionis libertate gaudeat; Nos volentes ut prætactum Sancti Juliani Monasterium simili gaudeat libertate, ipsum Sancti Juliani, nec non & Sanctæ Mariæ de Gavallione Tuscanen., ad quod vos Apostolica provisione transferimus, Monasteria in jus, & proprietatem Beati Petri, & Apostolicæ Sedis assumimus, ab omni jurisdictione, potestate, & dominio tam Episcopi Tuscanen., qui pro tempore fuerit, quam cujuslibet alterius Prælati, seu Ecclesiasticæ personæ illa totaliter, & perpetuo eximentes, ita quod nec idem Episcopus, nec quævis alia persona Ecclesiastica illa, utpote prorsus exempta, vel vos, aut personas vestri Ordinis futuris temporibus inibi Domino servituras interdicere, suspendere, vel excommunicare valeant; aut quocumque modo alias in ipsa Monasteria S. Mariæ de Gavallione, & S. Juliani, & personas ipsorum potestatem, vel jurisdictionem aliquam exercere: & si contra forte præsumptum fuerit, sit vacuum, & inane. Ad indicium autem hujus perceptæ ab Apostolica Sede libertatis dicta Monasteria Sanctæ Mariæ de Gavallione, & Sancti Juliani unam Libram ceræ in festo Beatæ Claræ persolvant nobis, nostrisque successoribus annuatim. Nulli ergo &c. nostræ concessionis, translationis, & privilegii &c. Si quis &c. Dat. Viterbii v. Non. Octobr. Pontificatus Nostri Anno IV.

    Ad indicium autem hujus perceptæ ab Apostolica Sede libertatis unam libram ceræ nobis, nostrisque successoribus annis singulis persoluetis. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prætactum Monasterium temere perturbare &c. (usque) profutura: salva Sedis Apostolicæ auctoritate. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica &c.m (usque) Amen.

    Datum Anagniæ per manum Magistri Jordani Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Notarii, & Vice-Cancellarii vi. Kal. Octobris, Indictione iii. n Incarnationis Dominicæ Anno mcclix. Pontificatus vero Domini Alexandri Papæ IV. An. Quinto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXII., pp.364-365

  •  
    (a) Tuscanen.: Nempe Diœcesis: Tuscana autem Civitas nunc vulgo Toscanella extat in Tuscia Romanorum, seu Patrimonio B. Petri inter Castrum dirutum, & Viterbium, cui ejus Sedes Episcopalis ante hæc tempora unita fuerat.
  •  
    (b) Eligentibus &c.: Vide Bullam Innocentii IV. anno 1245 die 5 Julii editam, & hujus Pontificis anno 1255. 30. Aprilis datam.
  •  
    (c) Ecclesiam S. Fortunati de Viterbio: Quam in Civitate positam Raynerius Card. Diac. S. Mariæ in Cosmedin S. A. Legatus dederat Conventui S. Mariæ ad Gradus Viterbien. Ord. Prædicat. ex 71. Bulla Innocentii IV. Cupiens dilectus &c. anno 1244. die 6. Maji data in to. 1. Bullarii ejusdem Ordinis.
  •  
    (d) De Corneto: Urbe Episcopali unita Sedi Montis Flasconi in Provincia Tusciæ Rom., seu Patrimonii B. Petri ad fluvium Martam sita; cujus Ecclesia Sancti Jacobi anno 1261. legitur fuisse Monasterium Clarissarum diversum, nisi alia fuerit.
  •  
    (e) In Castro Canini: Diœcesis Tuscanen.
  •  
    (f) In Valentano: Castro olim Diœcesis Castrensis, nunc Montis Flasconis.
  •  
    (g) Liberas &c.: Ut in Bulla anno 1255. 30. Aprilis edita usque audeat exercere.
  •  
    (h) De Cortona Aretin. diœcesis: Sed modo Episcopatu Romano tantum Pontifici subjecto, & ab Aretino Antistite Joannis XXII. opera divulso.
  •  
    (i) Sanctæ record. Gregorius Papa: Gregorius enim IX. Sancti titulum tulisse fertur a nonnullis miracula ab eo facta recensentibus; & Waddingus in Annal. Minor. ad hunc annum 1259. num. 21. testatur plura antiquorum monumentorum fragmenta apud se Ms. multis argumentis ejus sanctitatem deprædicare. Honorius etiam III. in litteris ad Longobardos eum vocavit Cedrum Libani, quod ad altissimam Divinarum rerum contemplationem elevaretur, inquit Auctor Ms. vitæ ejusdem Gregorii apud Raynaldum in Annal. Eccles. ad annum 1227. num. 64.
  •  
    (j) In Agro Ecclesiæ plantaverunt: Simul namque cum S. Francisco Gregorium IX. Ordinem Clarissarum al. Damianitarum instituisse, evincunt & cura ejus circa tenellam plantulam fovendam, & solicitudo in Constitutionibus præscribendis primum, deinde in Regula illarum una cum S. P. Francisco anno 1224. componenda; pluraque ejus epistolæ, & diplomata id clare demonstrant.
  •  
    (k) Loci eiusdem desolationem: Quæ desolatio, ac direptio Castri Cortonensis a Florentinis, & Aretinis facta contigit anno 1257. juxta quosdam, & si apud Jo: Villanum lib. 6. c. 68. legamus hoc anno 1259., ob quam direptionem coactæ sunt Moniales exulare: sed Auctor Chronici Rom. Pontificum, & Imperatorum anno 1278. Florentiæ scripti, ibique in nostra Mss. Bibliotheca S. Crucis codd. 624. & 626. asservati in Imp. Lothario I. asserit Cortonam anno 1258. destructam, incensamque fuisse.
  •  
    (l) Monasterium S. Mariæ de Cortona: Cujus hæc prima mentio occurrit: siquidem & quando, & a quonam excitatum fuerit, ignotum Waddingo, Scriptoribusque rerum Franciscanarum; refert tamen Cl. Sellarius in suo codice Hist. diplom. Cortonensi apud Gorium vol. 8. Symb. Litter. pag. 91. hoc Monasterium jam anno 1225. extasse sub tit. S. Mariæ de Tarsia vulgo di Targe ex charta donationis eo anno die 4. Maji ab Azolo Monialibus factæ in Archivo dicti Monasterii jam pridem restituti asservata.
  •  
    (m) Ecclesiastica &c.: Ut in supracitata Innocentii IV. Bulla anno 1245. die 15. Julii vulgata; & hujus Pontificis 1255. 30. April. usque Amen, Amen.
  •  
    (n) Indictione III.: A Kal. Septembris ducta more antiquo, alias Indictio II. hoc anno 1259. decurrebat.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153395 (bullarium-franciscanum-1482), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153395 (mise à jour : 26/01/2021).