Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ut Fratres nostri, quibus ad alium Ordinem transire permissum est, nisi intra bimestre, vel trimestre id effecerint, pœnis Apostatarum subjiciantur. (Ex Barthol. Pisano Conform. ix. par. 2. in expositione cap. 2. Regulæ FF. Min., & ex hujus Pontificis Bulla 436. Virtute conspicuos &c. §. 22.)
-
Anno 12[5]8. ... die ...
-
-
ALEXANDER &c.
Dilectis filiis ‥ Generali, & Provincialibus Ministris Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
In gravem Ordini vestroa redundat offensam, si quod a Nobis salutis obtentu conceditur, in perniciem convertatur non sine illorum scandalo, quorum mens ad hoc ferventius invigilat, ut & sibi per innocentis vitæ meritum, & aliis proficiat per exemplum. Cum itaque sæpe contingat, quod aliqui ex Fratribus vestris, prout accepimus, ad hoc a Sede Apostolicab licentiam obtinent ad Religionem aliam transeundi, ut proprii motum sequentes arbitrii possint per sæculum nequiter evagari; dignum esse providimus, ut super hoc salubre remedium apponamus. Hinc est, quod nisi dicti Fratres infra duos, vel tres menses post obtentam licentiam supradictam se ad aliam Religionem contulerint, & ipsius habitum susceperint regularem; vobis, ut ex tunc, prout vestri Ordinis honestati expedire videritis, contra ipsosc procedere valeatis, liberam auctoritate præsentium concedimus facultatem.
Datumd ...... Pontificatus Nostri Anno .....
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDXXV., pp.290-292
-
(a) Ordini vestro: Refertur hæc Constitutio etiam in tom. 1. novi Bullarii Ord. Prædicat. ab Innocentio, & Alexandro IV. edita ann. 1252. & 1258., in quorum illa dicitur Cordis nostri, in ista vero Cordi nostro.
-
(b) A Sede Apostolica: in Bulla Clementis IV. Virtute conspicuos &c. §. 28. additur aut a vobis.
-
(c) Contra ipsos: In dicta Clementis IV. Bulla hoc loco additum legimus: tanquam contra alios vestri Ordinis Apostatas: ut & in hac ipsa Alexandri apud cit. Bullarium O. P.
-
(d) Dat ...: Annus, & dies, locusque, quibus hoc diploma prodiit, ignoratur; tamen cum ab hoc Pontifice adducatur, & confirmetur in supradicta Bulla Virtute conspicuos &c. hoc anno 1258. die 2. Augusti publicata; elicimus ante hoc tempus illud emissum fuisse, & forsan mense Junio ejusdem anni 1258., ut illud pro Ord. Prædicat. n. 219. tom. 1. sub die 29.