Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Confirmat & ipse concessionem ab Archipresbytero Ansanen., & Electo Theatino ipsis factam, atque ab ejus prædecessore Innocentio PP. confirmatam. (Ex Autographo Archivi nostri Conventus Sancti Francisci Urbis Ansanensis.)
-
Anno 1257. die 31. Maji.
-
1257
-
ALEXANDER &c.
Dilectis filiis ... Ministro, & Fratribus Domus Fratrum Minorum de Lanzanoa Theatinæ Diœcesis Salutem, & Apostol. Benedict.
Cum a nobis petitur &c.b Sane præsentata nobis ex parte vestra petitio continebat, quod Archipresbyter de Lanzano Theatinæ Diœcesisc Ecclesiam Sancti Leguntiani loci ejusdem dictæ Diœcesis vobis, prout spectabat ad eum, pia, & provida liberalitate concessit; prout in litteris inde confectis plenius contineturd; ad quod bonæ memoriæ L. Theatino Electoe suum præbente consensum, fel. record. Innocentius Papa f prædecessor noster concessionem hujusmodi ratam habens, & gratam illam vobis auctoritate Apostolica postmodum confirmavitg. Nos igitur vestris devotis precibus benignum impertientes assensum, quod super hoc ab eisdem Prædecessore, Electo, & Archipresbytero factum esse dignoscitur approbantes id, non obstante, quod eadem Ecclesia Parochiam, Cimiterium, & possessiones ante concessionem hujusmodi dicitur habuisse, auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus, supplentes nihilominus defectumh, si quis in præmissis extitit, de nostræ plenitudine potestatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis, & suppletionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit &c.
Datum Viterbii ii. Kalendas Junii, Pontificatus Nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXXXII., p.221
-
(a) De Lanzano: Antiquis Anxano Frentanorum oppido nunc in citeriori Aprutio prov. Regni Neapolitani prope oram maris Adriatici, fluviumque Sarum, & juxta Feltrinum rivum, vulgo nunc Lanciano, & Lanzano:
-
(b) Petitur &c.: Ut in xi. Bulla sæpe citata.
-
(c) Theatinæ diœcesis: Sed modo Archiepiscopali dignitate per Pium IV. ab anno 1562. exornato, ut alias adnotavimus.
-
(d) Continetur: Quæ quidem litteræ an amplius extent, nobis incompertum.
-
(e) L. Theatino Electo: Landulpho, ut supra in aliis de hac re litteris præsertim Innocentii IV. Justis petentium &c. anno 1252. die 20. Aprilis datis, in quibus illius assensus, & concessio refertur.
-
(f) Innocentius Papa: Hujus nominis IV.
-
(g) Comfirmavit: Per litteras Justis petentium &c. proxime commemoratas.
-
(h) Defectum: Videlicet tam Cleri Ansanensis, quam Capituli Ecclesiæ Theatinæ, ut liquet ex Electi Theatini concessione supra relata.