Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Mandat, ut compellant quosdam Academicos Parisien. ad revocandas nonnullas propositiones falsas, & Ordinibus FF. Prædicatorum, & Minorum injuriosas sub pœna &c. (Ex Speculo Minor. tract. 1. fol. 7. apud Waddingum in Reges. Pontif. num. 27., Extat Authographum Leodii in Belgio apud nostros PP. Minores Convent.)
-
Anno 1257. die 30. Martii.
-
1257
-
ALEXANDER &c.
Venerabilibus fratribus Patriarchis, Archiepiscopis, & Episcopis, ad quos litteræ istæ pervenerint, Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Non sine multa cordis amaritudine, animique turbatione &c.a Constat igiturb, ex iis meritoriam existere mendicitatem eorum; & quod ipsi tam ab iis, quibus prædicant, quam ab aliis eleemosynas petere, ac recipere, illique ipsas possunt eisdem Fratribus salubriter elargiri. Cum insuper iidem Fratres omnia propter Deum reliquerint, exilia vitæ subsidia mendicantes, Christumque imitentur pauperem perfectionem Evangelicam amplexando; propter quod evidenter apparet, eos non solum in statu salvandorum existere, sed etiam perfectorum, & per suæ Religionis observantiam, quæ quidem ipsius perfectionis Evangelicæ tenet formam, in æternæ retributionis præmio præcellentem gloriam promereri: Cum etiam de licentia, & Commissione, aut concessione Romani Pontificis, seu Legatorum ejus, vel Ordinariorum Locorum licite possint prædicare Populis, & Confessiones audire, ac pœnitentias injungere salutares, aliorum inferiorum Prælatorum, & Rectorum Ecclesiarum, ac Sacerdotum Parochialium assensu minime requisitoc, volumus, & per Apostolica vobis scripta districte præcipiendo mandamus, quatenus singuli vestrum in Civitatibus, & Diœcesibus suis ad requisitionem Fratrum dictorum Ordinum earumdem Civitatum, & Diœcesum per se, vel per alios inquirentes de plano, & sine strepitu judicii super assertione, & præsumptione hujusmodi diligentius veritatem, omnes Magistros, Doctores, & alios, qui sive in scholis, sive in prædicationibus, seu alibi præmissa, vel aliquod ipsorum dicere attentarunt, vel imposterum attentabunt, ex parte nostra monere studeant; ut infra certum terminum ab ipsis præfigendum eisdem dictum suum in iis publice revocetur, male se dixisse fatentes; illaque detestentur penitus, & retractent, asserendo constanter contrarium; & illud etiam fideliter prædicando. Quod si forte ipsi monitis eorumdem in hac parte acquiescere non curaverint, ex tunc contra eos ad suspensionis, excommunicationis, & perpetuæ privationis beneficiorum suorum Ecclesiasticorum sententiis, sublato cujuslibet appellationis impedimenro, procedant; Laicos de hoc culpabiles, vel fautores hujusmodi præsumptorum animadversione debita percellentes; sæcularis brachii ad hoc, si necesse fuerit, auxilio invocato. Nos enim nihilominus auctoritate præsentium districtius inhibemus, ne quisquam præmissa, vel aliquod præmissorum pertinaciter astruere, vel quomodolibet defensare præsumat. Quicumque vero id præsumpserit, tamquam contumax, & Ecclesiæ Romanæ rebellis ab omnibus Fidelibus habeatur. Contra quem etiam taliter procedemus, quod pœna condigna ipsum pro sua temeritate feriet, & alii ejus exemplo perterriti a præsumptione simili frænabuntur. Ne autem aliquis ex ignorantia velamen excusationis assumat; vobis universis, & singulis districte præcipimus, ut ad requisitionem Fratrum eorumdem Ordinum in Civitatibus, & Diœcesibus vestris manentium præsentes litteras, & earum tenorem in Ecclesiis, & Synodis vestris publicetis, & faciatis solemniter publicari: non obstantibus aliquibus litteris, vel indulgentiis alicui, vel aliquibus personis ab Apostolica Sede concessis, quod interdici, suspendi, vel excommunicari, aut extra suas Civitates, & Diœceses, seu Loca in causam trahi non possint per litteras Apostolicas, quæ de Indulto hujus plenam, & expressam non fecerint mentionem; seu quibuscumque aliis indulgentiis, & litteris Sedis ipsius, per quas effectus præsentium impediri valeat, vel differri, & constitutione de duabus Dietis edita in Concilio Generalid; litteris Venerabilibus Fratribus nostris Turon., & Rothomagen. Archiepiscopise, & Episcopo Parisien.f super hoc directisg a Nobis nihilominus in suo robore duraturis. Vos autem memoratos Fratres omni benevolentia, & gratia prosequentes, eos tamquam probatos, & acceptos Christi Ministros habeatis pro Divina, & nostra reverentia propensius commendatos; ipsos ab injuriis, & molestiis optimis præsidiis defendentes, ita quod ex hoc vobis, & vestris Ecclesiis fortius obligemur.
Datum Laterani iii. Kalen. Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXIX., p.210
-
(a) Turbatione &c.: Ut in Bulla 244. anno superiore 19. Octobr. edita usque animarum dispendio commutarent.
-
(b) Constat igitur: §. Iste usque Cum insuper &c. abest a simili epistola superiore anno edita die 19. & 21. Octobr. ad diversos.
-
(c) Minime requisito: Posthac a prædicta epistola hæc & diversa, & fusior est, ut conferenti patebit.
-
(d) In Concilio generali: Lateranensi IV. anno 1215. celebrato cap. 37.
-
(e) Turonen. et Rothomagen. Archiepiscopis: Petro Lamballe, & Odoni Rigaldi, ut ad cit. epistolam pag. 166. (a)
-
(f) Episcopo Parisien.: Reginaldo Corbej, ut ibi (b)
-
(g) Directis: Quæ mox subduntur.