Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Scribit se inhibere, ne Prælati Eccles. gravamina, & molestias inferant Fratribus, eorum Ecclesiis, & Benefactoribus. (Ex Speculo Minor. tact. 2. fol. 120., Roderico in Bullario Regul. Bul. 14., & Waddingo in Reges. Pontif. ad hunc annum num. 12., extat Autographum Salmanticæ in Conventu S. Francisci.)
-
Anno 1256. die 28. Augusti.
-
1256
-
ALEXANDER &c.
Dilectis filiis ... Generali, & Provincialibus Ministris, ac aliis Fratribus Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Nimis iniqua vicissitudine &c.a A quibus omnibus vestris molestiis quidam ex eis non omnino abstinere dicuntur. Cum igitur Ordo vester a fel. record. Innocentio III., Honorio, Gregorio, & Innocentio IV. Romanis Pontificibus prædecessoribus nostris, & Nobis ipsis, vestris dignis sit exigentibus meritis approbatus; & vestræ Religionis obtentu vos inter alios Religiosos arctius amplexemur in visceribus caritatis; & intentionis nostræ existat, quod Religio vestra, quæ quanto præcellit meritis, tanto præeminere debet prerogativa favoris, & gratiæ specialis, privilegiata, & immunis sit in omnibus supradictis; ne hujusmodi gravamina vobis ab eisdem Prælatis, vel eorum subditis ulterius inferantur; auctoritate præsentium districtius inhibemus: omnes interdicti, suspensionis, & excommunicationis sententias, si quas ab ipsis, vel eorum aliquo præmissorum occasione in vos, vel aliquem vestrum, seu Ecclesias, & Oratoria, vel Benefactores vestros promulgari contigerit, decernentes irritas, & inanes. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ inhibitionis, & constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem &c.
Datum Anagniæ v. Kal. Septembris, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXXXII., p.156
-
(a) Vicissitudine &c.: Ut in simili Bulla Innocentii IV. anno 1245. edita die 21. Julii usque ad illa pro suæ arbitrio voluntatis.