Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Marochii Episcopo ob difficultates loci, & gentis, inter quam degebat, indulget, ut usque ad quinquennium Sedem Apostolicam visitare non teneatur. (Ex Archivo Vatic., Regestoque Pontif. epist. 730. an. 1.)
-
Anno 1255. die 9. Decembr.
-
1255
-
ALEXANDER &c.
Venerabili Fratri Lupoa Episcopo Marrochit. Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Fidei tuæ puritas, & devotio, quam ad Nos, & Romanam habes Ecclesiam, promerentur, ut tuis petitionibus, quantum cum Deo possumus, favorabiliter annuamus. Cum igitur, sicut Nobis exponere curavisti, positus in medio nationis perversæ, nonnisi de permissione Sarracenorum, in quorum dominio tota Diœcesis tua consistit; & difficultate maxima Sedem valeas Apostolicam visitare: Nos tuis devotis precibus inclinati, quod ad visitandum Sedem eamdem usque ad quinquenniumb minime tenearis, auctoritate tibi præsentium indulgemusc. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani v. Idus Decembris, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXXIV., p.94
-
(a) Ven. Fratri Lupo: De quo paulo ante actum est ad diem 27. Novembris.
-
(b) Usque ad quinquennium: Innocentius vero IV. anno 1246. eidem indulserat, ut usque ad decennium visitare Sedem Apostolicam non teneretur per simile diploma Fidei tui puritas &c. die 11. Novembris emanatum; ut in primo tomo hujus Bullarii p. 441.
-
(c) Indulgemus: Biennio tamen post & suas, & Innocentii IV. concessiones pro hac visitatione sustulit Constitutione Importuna multorum &c. die 3. Augusti edita, & in novo Bullario Rom. to. 3. legenda; nec non apud Raynaldum ad ann. 1257. n. 50.