« bullarium-franciscanum-1100 »


Description

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Jubet, Fratres ad dignitates Eccles. assumptos bona, quæ penes se habebant, Ordini resignare debere. (Ex Speculo Minor. tract. 1. fol. 6., & Waddingo in Reges. Pontif. num. 40., necnon Bullario Rom. Bul. 23. Alex. IV. tom. 3. al. Bul. 5. tom. 1., ac Roderico in Bullario Regul. tom. 1. Bul. 4. Alex. IV., Firmamentisque trium Ordinum S. P. F. par. 2. tract. 1. fol. 14. Extat & authenticum exemplar Jaderæ apud FF. Minores Observ. ex Gonzaga par. 2. Conv. 12. Prov. Dalmatiæ.)

  •  
    Anno 1255. die 5. Decembris.

  •  
    1255


  •  

    ALEXANDER &c.

    Dilectis filiis ... Generali, & Provincialibus Ministris Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Ex parte vestra Nobis fuit intimatum, quod cum contingat interdum ad Episcopalem, & alias superiores, seu inferiores dignitates aliquos de Fratribus vestri Ordinis promoveri; ipsi libros, & alia, quæ tempore suæ promotionis habebant, licet non ad eos, cum proprium eis habere non liceat; sed ad Ordinem pertineant memoratum; propriis usibus applicare præsumunt in suarum præjudicium animarum: quare suppliciter postulastis a Nobis, ut providere super hoc salubriter curaremus. Nos igitur eorumdem Fratrum saluti, & indemnitati vestri Ordinis paterna volentes solicitudine providere; ut libros, & alia, quæ ipsos promotionis suæ tempore habuisse, seu habere constiterit, tibi, fili Generalis Minister, vel suis Provincialibus Ministris, submota qualibet dilatione, resignent ipsi Fratres jam promoti in virtute obedientiæ; illis autem, quos promoveri contigerit, ne resignare differant, auctoritate præsentium duximus injungendum; nisi forsan vos ipsorum usus eis ad tempus concesseritis de gratia specialia.

    Datum Laterani Nonis Decembris, Pontificatus Nostri Anno Primob.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXX., p.92

  •  
    (a) Speciali: Hoc autem prohibuit Benedictus XIII. per Constitutionem supra memoratam Postulat humilitati &c., Clemens vero IV. Constitutione supradicta eos voluit esse a Pontificalis exercitio muneris suspensos, qui bona memorata Religioni non resignaverint.
  •  
    (b) Idipsum concessit Pontifex hoc anno die 11. Maji Ordini Prædicatorum ex Bul. 29. tom. I. Alex. IV. quod & Fratribus Ordin. Min. confirmavit Benedictus XIII. anno 1724. die 7. Martii per Constitutionem Postulat humilitati nostræ. Clemens etiam IV. per litteras Providentia laudabilis &c. anno 1268. die 9. Junii idipsum statuit pro utroque Ordine.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153013 (bullarium-franciscanum-1100), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153013 (mise à jour : 26/01/2021).