« bullarium-franciscanum-1098 »


Description

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Privilegium jam ab Innocentio IV. infrascripto Monasterio collatum renovat, & confirmat. (Ex Archivis majoris Ecclesiæ Pennensis, & prædicti Monasterii.)

  •  
    Anno 1255. die 2. Decembris.

  •  
    1255


  •  

    ALEXANDER &c.

    Dilectis in Christo filiabus Abbatissæ Monasterii S. Spiritus de Civitate Pennen.a , ejusque Sororibus tam præsentibus, quam futuris Regularem vitam professis in perpetuum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Religiosam vitam eligentibus Apostolicum convenit adesse præsidium &c.b (usque) fecimus roborari. Ad indicium autem hujus perceptæ a Sede Apostolica libertatis unam libram ceræ Nobis, nostrisque successoribus annis singulis persolvetisc. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat &c.d (usque) Amen. Amen.

    Datum Laterani per manum Guillelmi Magistri Scholarum Parmen. S. R. E. Vicecancellarii iv. Nonas Decembris indictione ...e Incarnationis Dominicæ Anno mcclv., Pontificatus vero Domini Alexandri PP. IV. Anno I.

    Ego Alexander Catholicæ Ecclesiæ Episcopus subscripsi.

    Ego Stephanus Prænestinus Episcopus subscr.

    Ego Frater Johannes tituli S. Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis sub.

    Ego Frater Ugo tituli S. Sabinæ Presbyter Cardinalis sub.

    Ego Riccardus S. Angeli Diaconus Cardinalis sub.

    Ego Petrus S. Georgii ad Velum aureum Diaconus Cardinalis sub.

    Ego Ottobonus S. Adriani Diaconus Cardinalis sub.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXVIII., p.91

  •  
    (a) De Civitate Pennen. De quo Monasterio, ac Civitate dictum a nobis est in nota (b) ad privilegium Innocentii IV. anno 1252. die 9. Novembris Religiosam vitam &c. to. 1. pag. 637.
  •  
    (b) Præsidium &c.: Videatur præfatum Innocentii IV. diploma, ac privilegium.
  •  
    (c) Persolvetis: §. Iste de annuo censu abest a memorato Innocentiano privilegio, & forsan exscribentium oblivione, ac oscitantia.
  •  
    (d) Liceat &c.: Ut in supradicto Innocentii diplomate.
  •  
    (e) Indictione ...: xiii. A Kalendis Januarii juxta communem, vulgaremque usum, quem nonnulli circa initium hujus sæculi xiii. invaluisse scripserunt; vel 14. a Kalendis Septembris ex usu veteri, quem hic Scriptor Apostolicus tenuisse videtur ex Bullis Innocentii IV. anno 1252. diebus 28. Octobris, & 9. Novembris supra relatis.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153011 (bullarium-franciscanum-1098), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153011 (mise à jour : 26/01/2021).