Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ut ultra quadragenarium numerum non possint ullam Monialem recipere. (Ex Reges. Vatic. epist. 734., & Waddingo in Reges. Pontif. num. 38.)
-
Anno 1255. die 27. Novembr.
-
1255
-
ALEXANDER &c.
Dilectis in Christo filiabus Abbatissæ, & Conventui Monialium inclusarum Monasterii S. Elisabethæ Remen.a Ordinis S. Damiani Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Etsi multitudo in Ecclesiis, quarum vix paucis sufficiunt facultates, potius sit oneri, quam honori; in illis tamen multitudo fortius est vitanda, ubi nullæ nulli sufficiunt; cum personæ degentes ibidem se ipsas, & sua salubriter abnegantes supremam elegerunt paupertatem, Mundum sibi crucifigendo secundum Apostolum, & se Mundo. Ne igitur Monasterium vestrum se nimia Sororum multitudine oneretur, sed potius Personæ inibi Domino famulantes per nostram providentiam optatæ quietis dulcedine perfruantur, vestris supplicationibus inclinati, ut ultra quadragenarium Sororum numerum aliquam in Monacham, vel Sororem recipere valeatis absque speciali Apostolicæ Sedis mandato faciente plenam, & expressam de inhibitione hujusmodi mentionem, auctoritate vobis præsentium similiter inhibemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ inhibitionis infringere, vel &c. Si quis autem &c.
Datum Laterani v. Kalendas Decembris, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXV., pp.-90
-
(a) Remen.: In Belgio, ac Campania Gallica Archiepiscopatus notissimi, de cujus Clarissarum Monasterio dictum est ad Bullam Cælestia quærentibus &c. anno 1253. die 4. Julii publicatam in I. hujus Operis tomo.