« bullarium-franciscanum-896 »


Description

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Ut dispensare valeat cum quinque personis matrimonium in quarto affinitatis, vel consanguinitatis gradu contrahentibus, qui signum Crucis in subsidium W. Regis Romanorum sumpserint. (Regest. Vatic. epist. 491. anno 11.)

  •  
    Anno 1254. die 22. Februarii.

  •  
    1254


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Venerabili Fratri a ‥ Episcopo Sambien. Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Ad hoc Deus in Apostolica Sede constituit plenitudinem Ecclesiasticæ potestatis, ut Romanus Pontifex, qui Claves in Beato Petro potestatis, & discretionis accepit, nunc rigorem exerceat, nunc mansuetudinem anteponat, prudenter attendens non solum personas, sed causas etiam, cum quibus etiam, & ex quibus dispensare disponit; quia non est reputandum personis deferri, cum pro loco, & tempore non privati, sed publici commodi gratia quicquam aliquibus sine juris injuria indulgetur. Hinc est, quod Nos promotionem generalis negotii, super quo jamdiu in Regno Alemaniæ per Romanam Ecclesiam dinoscitur laboratumb; & profectum Charissimi in Christo Filii nostri W.c Regis Romanorum illustris totis desideriis affectantes, ipsius Regis supplicationibus inclinati, dispensandi cum quinque personis Regni ejusdem, quæ in ipsius Regni subsidium assumpserint signum Crucis, pro quibus id a te petierit Rex præfatus, quod eorum quilibet attinentem sibi mulierem in quarto gradu consanguinitatis, vel affinitatis sibi valeat matrimonialiter copulare; impedimento hujusmodi non obstante; prout id rationabilis causa suaserit, Fraternitati tuæ liberam concedimus auctoritate præsentium facultatem.

    Datum Laterani viii. Kal. Martii Pontificatus Nostri Anno Undecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXXI., pp.705-706

  •  
    (a) Ven. Fratri …: Jo: Diesten. O. M., de quo paulo ante.
  •  
    (b) Dinoscitur laboratum: Ab anno nimirum 1245., quo Fridericus ii. a Pontifice, & a Patribus Concilii Lugdunensis Imperio dejectus fuit, ac dignitate privatus.
  •  
    (c) W.: Willelmi jam pluries in hujus Pontificis epistolis commemorati.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152356 (bullarium-franciscanum-896), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/152356 (mise à jour : 15/12/2020).