Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Describit gravamina Fratribus Min. a nonnullis Italiæ Eccles. Prælatis illata; a quibus nisi abstineant, jubet eos per Eccles. censuram coerceri. (Ex Authographo Archivi Conventus S. Francisci Bononien.)
-
Anno 1252. die 18. Julii.
-
1252
-
INNOCENTIUS &c.
Venerabili Fratri a ‥ Episcopo Bononiensi, & dilecto Filio b . Electo Ravennatensi Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Nimis iniqua &c.c … (usque) multipliciter inquietant molestiarum occasiones exquirentes varias contra ipsos. Volunt namque, & si non omnes &c. (usque) ab eorum Ministris, & Custodibus exigentes. Eis quoque, ut tam extra Civitates quam intra &c. (usque) pro suæ arbitrio voluntatis. A quibus omnibus Fratrum molestiis quidam etiam ex Venerabilibus Fratribus nostris Archiepiscopis, & Episcopis, ac dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, & ceteris Ecclesiarum Prælatis, ac aliis per Lombardiam, & Romandiolam constitutis non omnino abstinere dicuntur. Cum igitur Ordo prædictorum Fratrum a bonæ memoriæ Innocentio, Honorio, & Gregorio Prædecessoribus Nostris, & Nobis ipsis, dignis eorum sit exigentibus meritis approbatus, ac ipsorum Regula confirmata; ne Apostolicæ Sedis Statuta, quæ jam dicti Archiepiscopi, & Episcopi, ac Prælati, & alii humiliter suscipere, & reverenter servare tenentur, contemnere videantur: Universitatem eorum monemus attentè Nostris sibi dantes litterisd firmiter in præceptis, & conscientiæ, & famæ suæ salubriter consulentes, universi, & singuli a prænotatis, & aliis prædictorum Fratrum gravaminibus omnino desistant, subditos suos ab iis arctius compescendo. Quocirca Fraternitati vestræ per Apostolica Scripta firmiter præcipiendo mandamus, quatenus si dicti Archiepiscopi, & Episcopi, & alii præceptum nostrum neglexerint adimplere; vos ad omnia supradicta servanda, monitione præmissa, auctoritate nostra, sublato cujuslibet contradictionis, & appellationis obstaculo, compellatis: Non obstante constitutione de duabus Dietis edita in Concilio Generalie. Si verò nec sic mandatis nostris curaverint obedire; noverint Nos super hoc memoratis Fratribus aliter, Auctore Domibo, provisuros. Quod si non ambo iis exequendis potueritis, vel nolueritis interesse; alter vestrum ea nihilominus exequatur.
Datum Perusii xv. Kalendas Augusti Pontificatus Nostri Anno Decimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDXXI., pp.620-621
-
(a) Fratri …: Fr. Jacobo Boncambio Bononiensi ex Ordine Prædicat. assumpto ex Ughello tom. 2. Ital. sac., & Scriptoribus illius Ordinis.
-
(b) Filio …: Philippo Fontanæ Ferrariensi, de quo Ughellus præfatus, & Annales Eccles. Raynaldi.
-
(c) Iniqua &c.: Ut in Bulla Gregorii IX. anno 1231. die 28. Augusti, paucis mutatis, supra relata.
-
(d) Nostris sibi dantes litteris: Die 15. Maji supra jam exscriptis.
-
(e) Concilio generali: Anno 1215. Laterani coacto ab Innocentio iii. cap. 37.