« bullarium-franciscanum-693 »


Description

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Concessio celebrandi Fratribus super Altari portatili facta, ubi Conventus Ordinis fuerit. (Ex Archivo Ordinis Romæ apud SS‥ Apostolos, inde ex Indic. Bull. Seraph. Petri de Alva.)

  •  
    Anno 1240. die 6. Martii.

  •  
    1240


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Dilectis filiis Generali, & Provincialibus Ministris, ac aliis Fratribus Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Postulastis a Nobis, ut cum extra Civitates, & Villas frequenter existatis; nec vobis expediat per hujusmodi loca discurrere pro Divinis Officiis audiendis; celebrandi vobis, ubi Conventus de vestro Ordine fuerit, super Altare portatile licentiam præberemus. Nos autem id vestris postulationibus inclinati concedimus sine juris præjudicio alieni. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostræ concessionis infringere, vel ei &c. Si quis autem &c.

    Datum Lugduni ii. Nonas Martii, Pontificatus Nostri Anno Septimo.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXVIII., p.538

  •  
    (a) Ediderat hoc privilegium Honorius iii. anno 1224. die 3. Decembris per litteras Quia populares tumultus &c.; & innovavit Gregorius IX. anno 1228. die 26. Maji; postmodum ipse Innocentius anno 1243. die 7. Octobris Nos attendentes &c.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152153 (bullarium-franciscanum-693), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/152153 (mise à jour : 15/12/2020).