« bullarium-franciscanum-683 »


Description

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Prælatis Ordinum Prædicat., & Minor. dat in mandatis, ut tam in Concionibus, quam in Confessionibus hortentur Fideles ad Decimas Ecclesiasticas solvendas. (Ex Authographo Archivi Conventus Viterbien. Ord. Prædicat., & exindè in Bullario dicti Ordinis tom. 1. Bul. 207. Innocentii IV.)

  •  
    Anno 1249. die 6. Decembris.

  •  
    1249


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Dilectis Filiis universis Prioribus, Supprioribus, Ministris, Custodibus, & Guardianis Fratrum Prædicatorum, & Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Summus Orbis Opifex, & universæ Conditor Creaturæ velut quoddam tributum voluit ab homine sibi Decimas exhiberi; non ex eo, quod bonis nostris indigeat, cum sit dives, detque cuilibet abundanter, & non improperet; sed ut per ipsius exhibitionem tributi universorum obtinere dominium dignoscatur; & Ministri ejus suis inhærentes obsequiis, quibus ipsas concessit Decimas jure perpetuo possidendas, cum eis sine diminutione fuerint persolutæ, congrua stipendiorum perceptione lætentur. Sed in plerisque Provinciisa nonnulli, sicut accepimus, cœca cupiditate seducti; tamquam cum eis Dominus usque ad quadrantem non esset novissimam rationem super prædictis Decimis aliquam positurus; in earum tanto tempore solutione propria temeritate cessarunt, eas per avaritiam propriis usibus deputantes; ut jam verendum sit, immò pro constanti tenendum, ipsos esse, nisi super hoc celeri sibi satisfactione prospiciant, a cœlestis hæreditatis consortio penitus excludendos; quia, cum Decimarum præsentatio sit census Deo debitus pro hæreditate hujusmodi acquirenda, merito ea privari debuit, qui censum ipsum subtrahere, seu in aliquo mutilare præsumpsit. Dolendum est itaque super talium detentorum deploranda miseria, qui Deo ingrati, cujus beneficio sunt, & vivunt, terrena cælestibus, & æternis transitoria damnabiliter præferentes malunt horrea sua saturari frumento, quam in Decimarum solutione supernæ beatitudinis gaudia salubriter promereri; gravis inquam, est talis, & enormis excessus, quo Deus voce Prophetica queritur se configi. Cui si terminum confestim non contingat imponi, vel ad vindictam solitam ultionum Dominus se convertet dans cælum desuper ferreum, & terram æneam, ut germen aptum non proferat; vel eos æternis pœnis afficiet, quos nunc temporalibus non coercet. Adhibendum est igitur super hoc efficax cautelæ remedium, per quod eis salutis lenimenta proveniant, qui talis peccati nexibus detinentur. Cum ergo vobis gratiam contulerit Dominus, per quam potestis mederi vulneribus sauciatis, cordaque Fidelium ad producendum Deo operis fructum imbre spiritualis eloquii fœcundare; Universitati vestræ per Apostolica Scripta mandamus, quatenus Fratribus vestris assumptis; & quos in posterum ad sanctæ prædicationis officium assumi contigerit; injungatis, ut sæpe in anno in suis prædicationibus publicè populum inducant propensius ad reddendas, & solvendas Ecclesiis, quibus de jure debentur, Decimas supradictas; & tam illis, qui pro Confessionibus ipsos adierint; quam etiam eis, a quibus in ægritudine vocati fuerint, exhortatione salubri suadeant, quod similiter Decimas prædictas, ut tenentur, exsolvant, & congruè satisfaciant de retentis; ita quod Unigenitus Dei Filius Jesus Christus, qui eos suo Sanguine pretioso redemit, ipsos in servos admittat, & filios, quem per exhibitionem Decimarum tributi Dominum cognoverint.

    Datum Lugduni viii. Idus Decemb. Pontificatus Nostri Anno Septimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCVIII., p.533

  •  
    (a) In Plerisque Provinciis: Lucet id ex Lateranen. Concilio IV. cap. 54. in quo legimus. Nimis avarè in Decimis quidam defraudare nituntur census, & tributa, quæ interdum indecimata prætereuntur, de frugibus, & primitiis educentes. Cum autem in signum universalis dominii quasi quodam titulo speciali sibi Dominus decimas reservaverit; Nos & Ecclesiarum dispendiis, & animarum periculis obviare volentes statuimus, ut in prærogativa dominii generalis exactionem tributorum, & censuum præcedat solutio Decimarum. Et ex Synodis Wigorniensi anno 1240. n. 47., Burdegalensi anno 1255. n. 13., Coloniensi anno 1266. n. 5., Viennensi in Austria 1267. n. 7., & Marciacensi Diœcesis Auxitanæ anno 1326. celebratis n. 28. 35. & seqq.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152143 (bullarium-franciscanum-683), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/152143 (mise à jour : 15/12/2020).