« bullarium-franciscanum-615 »


Description

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Injungit, ut inquirat super molestiis Fratribus Minor. S. Germani a Monasterio Cassinen. illatis, & si injuste, moneat, ut desistant, alioquin per Censuram Eccles. compescat. (Ex Archivo Ordinis apud SS. Apostolos.)

  •  
    Anno 1247. die 20. Septembris.

  •  
    1247


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Venerabili Fratri Episcopo Calven. a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Sua Nobis Dilecti Filii Minister, & Fratres Ordinis Fratrum Minorum de Sancto Germanob Terra Monasterii Cassinensis petitione monstrarunt, quod cum ipsi de loco, in quo moranturc, eis infirmo, & alias Ordini eorum inepto ad aliumd ipsis pia quorumdam Fidelium liberalitate concessum ad constituendas Ecclesiam, & domos ejus necessarias cupiant se transferre, ibique jam cæperint operam; Abbase, & Conventus ejusdem Monasterii ipsos exinde per violentiam expulerint. Quocirca Fraternitati tuæ per Apostolica Scripta mandamus, quatenus inquisita super hoc sine judicii strepitu diligentius veritate, si tibi constiterit vera esse; Abbatem, & Conventum prædictorum moneas, & inducas, ut a dictorum Ministri, & Fratrum super præmissis molestatione desistant; quod si monitis tuis acquiescere fortè noluerint; tu eos ab hujusmodi molestia per Censuram Ecclesiasticam appellatione remota compescas.

    Datum Lugduni xii. Kal. Octobris, Pontificatus Nostri Anno Quinto.f


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXL., pp.490-493

  •  
    (a) Episcopo Calvensi: Palmerio anno 1252. ad sedem Bojanen. translato ex Ughello tom. 6 Ital. sac. in Episc. Calven. sub Archiepiscopo Capuano.
  •  
    (b) De S. Germano: Locus Custodiæ S. Benedicti Provinciæ Terræ laboris, seu Neapolitanæ in Provinciali Ord. Minor. apud Polychronicon, & Barthol. Pisanum adhuc incolitur a PP. Minoribus Convent., sed quo tempore primus locus fuerit receptus, incompertum est Waddingo, aliisque Minoritis Scriptoribus.
  •  
    (c) De loco, in quo morantur: Anno 1230. hortatu summi Pontificis a Landulfo Abbate Cassinensi concesso die 5. men. Julii quibusdam conditionibus ex charta concessionis, quam ex Tabulario Cassinensi protulit Abbas Erasmus Gattula in Hist. Abbatiæ Cassinen. par. 2. sec. viii. pag. 395. num. 9.
  •  
    (d) Ad alium: Locum, quem hucusque retinent PP. Minores Conventuales.
  •  
    (e) Abbas: Stephanus de Convario ex cit. Gattula.
  •  
    (f) Anno tandem 1252. Abbas Cassinen. facultatem dedit ædificandi novum locum ad preces Card. Episc. Ostien., ut ex litteris Innocentii Dignum, ac debitum &c. dat. die 10. Decembr. anno prædicto, quæ infra legi possunt.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152075 (bullarium-franciscanum-615), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/152075 (mise à jour : 15/12/2020).