« bullarium-franciscanum-602 »


Description

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Regula Clarissarum ab Innocentio IV. correcta, & in quibusdam immutata. (Regest. Vatic. epist. 166. al. 146. apud Waddingum in Regesto Pontif. n. 63‥ & Firmamenta trium Ordinum par. 2. tract. 2. fol. 32.)

  •  
    Anno 1247. die 6. Augusti.

  •  
    1247


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Dilectis in Christo filiabus universis Abbatissis, & Monialibus inclusis Ordinis Sancti Damiani a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Cum omnis vera Religiob, & vitæ institutio approbata, certis constet Regulis, & mensuris, certis etiam constet legibus disciplinæ; quisquis religiosam ducere vitam cupit, nisi certam, atque rectam conversationis suæ Regulam, disciplinamque vivendi observare studuerit diligenter; eo ipso a rectitudine deviat, quo rectitudinis lineas non observat; & ibi deficiendi incurrit periculum, ubi per discretionis virtutem certum, ac stabile proficiendi collocare neglexit fundamentum. Quapropter, dilectæ in Domino filiæ, quia Divina vobis gratia inspirante, per arduam viam, & arctam, quæ ad vitam ducit, incedere, & vitam pauperem ducere pro æternis lucrandis divitiis elegistis; vestris piis precibus inclinati Beati Francisci Regulam quantum ad tria tantum, videlicet obedientiam, abdicationem proprii in speciali, & perpetuam castitatem; nec non formam vivendi præsentibus annotatam, secundum quam specialiter vivere decrevistis; vobis, & iis, quæ vobis successerint, concedimus observandam; auctoritate Apostolica statuentes, ut in singulis Monasteriis vestri Ordinis perpetuis temporibus observetur, quæ talis est:

    Omnes itaquec, quæ seculi vanitate relicta Religionem vestram assumere voluerint, & tenere, hanc eas legem vitæ, & disciplinæ oportet, & convenit observare vivendo in obedientia, sine proprio, & in castitate. Omni namque tempore vitæ suæ hanc vitam profitentes clausæ manere debent; & postquam claustrum hujus Religionis intraverint aliquæ, & Professæ fuerint, hanc regularem observantiam promittentes, nulla eis concedatur licentia, vel facultas inde ulterius exeundi, nisi fortè causa plantandi, vel ædificandi eamdem Religionem, vel reformandi aliquod Monasterium, seu causa regiminis, vel correctionis, seu alicujus gravis dispendii devitandi per licentiam Generalis Ministri Ordinis Fratrum Minorum, seu Provincialis illius Provinciæ ejusdem Ordinis, in qua Monasterium situm fuerit, ad aliquem locum aliquæ transmittantur. Pro alia etiam, & rationabili causa interdum transferri possint de supradicti dumtaxat licentia Generalis. Morientes vero tam Sorores, quam servientes infra claustrum, prout convenit, tumulentur. Omnibus autem hanc Religionem assumere cupientibus, & quæ fuerint admittendæ, priusquam habitum mutent, & Religionem assumant, dura eis, & aspera prædicentur, per quæ itur ad Deum, & quæ secundum hanc Religionem necesse habuerint firmiter observare; ne de ignorantia postea se excusent. Non recipiatur aliqua, quæ longiori ætate, vel infirmitate aliqua, seu fatua simplicitate ad hujus vitæ observantiam minus sufficiens, & idonea comprobetur; per tales enim status, & vigor Religionis sæpius dissolvitur, & turbatur: unde in personis recipiendis diligenti studio, & cautela hujusmodi debet occasio devitari, etiam si cum aliqua aliquando, causa rationabili exigente, alicubi fortè fuerit dispensandum. Omnes verò ex more intra claustrum receptæ, si ætatis intelligibilis fuerint, citiùs deponant habitum secularem; & intra paucos dies habitum regularem suscipiant; quibus deputetur Magistra, quæ ipsas informet regularibus disciplinis; & completo unius anni spatio professionem faciant in hunc modum: Ego talis Soror promitto Deo, & B. Mariæ semper Virgini, Beato Francisco, & omnibus Sanctis servare perpetuam obedientiam secundum Regulam, & formam vivendi a Sede Apostolica Ordini nostro traditam, vivendo toto tempore vitæ meæ sine proprio, & in castitate. Quod etiam de servientibus firmitèr modo simili observetur. De Divino Officio tàm in die, quam in nocte Domino persolvendo talitèr observetur, quod eæ, quæ legere, & canere noverint, secundum consuetudinem Ord. FF. Min. cum gravitate tamèn, & modestia officium debeant celebrare; illiteratæ verò dicant viginti Pater noster pro Matutino; pro Laudibus quinque; pro Prima, Tertia, Sexta, & Nona, pro qualibet istarum Horarum septem; pro Vesperis autèm duodecim; pro Completorio septem: qui modus per omnia in Officio Beatæ Mariæ Virginis observetur; & orent pro Defunctis. Quod si Juvenculæ aliquæ, vel etiam grandiores capaces ingenii, & humiles fuerint, si Abbatissæ visum fuerit, faciat eas litteras edoceri, Magistram eis deputans idoneam, & discretam; Sorores verò horis statutis, prout ordinatum fuerit, utilibus, & honestis laboribus occupentur. Silentium verò continuum sic continuè ab omnibus teneatur; ut nec sibi invicem, nec alicui alii sine licentia eis loqui liceat. Attendat tamèn sollicitè Abbatissa ubi, quomodo, & qualitèr Sororibus loquendi licentiam largiatur; omnes autem studeant signis religiosis paritèr, & honestis. Sanè quando aliqua persona Religiosa, vel Sæcularis, vel cujuslibet dignitatis loqui petierit alicui Sororum, nuntietur priùs Abbatissæ; & si ipsa concesserit, accedens ad locutorium duas alias ad minus habeat semper secum, quibus jusserit dicta Abbatissa, quæ loquentem videant; & audire valeant, quæ dicuntur. Hoc namque firmitèr observetur ab omnibus, ut quando de Confessione Sacerdoti interius infirma fuerit aliqua locutura, non loquatur nisi ad minùs duabus non longè sedentibus, quæ confitentem, & Confessorem videre possint, ab eisdem paritèr & videri. Hanc autèm loquendi legem, & ipsa Abbatissa diligentèr custodiat; ut omnis omninò materia detractionis omnibus auferatur; excepto quod cum Sororibus suis horis, & locis competentibus loqui potest; sicut ei secundum Deum visum fuerit expedire. Sorores verò infirmæ, ac servientes eisdem juxtà dispositionem Abbatissæ infirmitatis suæ tempore in Infirmatorio loqui possunt. Sorores autem, & Servientes a Festo Exaltationis Sanctæ Crucis usque ad Festum Resurrectionis Dominicæ continuum servent jejunium, diebus Dominicis, Beati Michaelis, Beati Francisci, omnium Sanctorum, Nativitatis Domini, cum duobus immediatè sequentibus diebus, nèc non Epiphaniæ, & Purificationis exceptis. Verùm a Resurrectione Dominica usque ad Exaltationem Sanctæ Crucis nisi sexta Feria, & jejuniis statutis universalitèr ab Ecclesia jejunare minimè teneantur. Vino quoquè, & Piscibus, Ovis, Caseo, & Lacticiniis, aliisque Pulmentis licitè possunt uti. Ab Adventu tamèn usquè ad Nativitatem Domini, majori Quadragesima, nec non & sexta Feria, & jejuniis jejunialibus ab Ecclesia generalitèr institutis, ovis, caseo, cæterisque lacticiniis non utantur. Cum Servientibus tamèn Sororibus circa jejunium, præter quam in Adventu, & Quadragesima majori, & sexta Feria, & aliis jejuniis generalitèr ab Ecclesia institutis, possit Abbatissa misericorditèr dispensare. Præfatam autèm jejunii, & abstinentiæ legem Adolescentulæ infra decimum quartum annum, vel Anus, seù debiles observare minimè teneantur; quibus secundum eorum imbecillitatem tàm in carnibus, quam in necessariis aliis possint misericorditèr provideri. Sanè quoque jejunare non tenentur minutionis suæ tempore extrà majorem Quadragesimam, & sextam Feriam, Adventum Domini, & jejunia ab Ecclesia generalitèr instituta. Caveat tamèn Abbatissa, ne ultra quater in anno minutionem permittat communitèr celebrari; nisi manifesta necessitas plus requirat; nec a persona extranea, maximè verò minutionem accipiant aliqua ratione, ubi commodè poterit evitari. De infirmis verò cura, & maxima diligentia habeatur, & secundum quod possibile fuerit, & decreverit tam in cibariis, quæ earum requirit infirmitas, quam in aliis etiam necessariis in fervore caritatis benignè, ac sollicitè eis per omnia serviatur. Quæ verò infirmæ proprium habeant locum, si unquam fieri potest, ubi a sanis maneant separatæ, ne illarum ordinem, & quietem confundere valeant, vel turbare. Unaquæque Soror, præter cilicium, vel stamineam, si habuerit duas tunicas, vel etiam plures, secundum quod visum fuerit Abbatissæ, habere valeat & mantellum longitudinis, & latitudinis congruentis; & hæc indumenta sint de panno vili tam pretio, quam colore, juxta diversarum consuetudinem regionum. Pro cingulo autèm chordam habeant, exceptis Sororibus servientibus, quæ cingulum portent laneum, & non chordam. Habeant & scapularia sine caputio de levi, & religioso panno, vel staminea amplitudinis, & longitudinis congruentis; sicut uniuscujusque qualitas exigit, vel mensura, quibus induantur, cum laborant, vel aliquid tale agunt, quod pallia congruè gestare non possunt. Si tamèn illæ simul habere voluerint cum mantellis, vel etiam jacere cum ipsis, minimè prohibentur. Possunt, & sine ipsis aliquando esse, si visum fuerit Abbatissæ; cum fortè propter calorem nimium, vel aliquid aliud eis gravia multum fuerint ad portandum. Vittis, aut peplis omninò albis non tamen cunosis capita sua cooperient uniformiter, & honestè, ita quod frons, genæ, & collum sint, ut convenit, cooperta; nec alitèr coram extraneis personis audeant apparere. Habeant, & nigrum velum extensum supra capita ita amplum, & longum, quod ex unaquaque parte descendat usque ad scapulas; & retrò parvum ultra tunicæ caputium protendatur. Sorores verò Novitiæ album velum tantùm ejusdem mensuræ debeant deportare. Servientes autem Sorores pannum lineum album ad modum tunicæ super capita sua deferant tantæ longitudinis, & amplitudinis, quod ipsas spatulas, atque pectus, præcipue cum exeunt, valeant operire. Omnes Sorores sanæ, tam Abbatissa, quam aliæ jacere in communi Dormitorio teneantur, & quælibet per se lectum habeat ab invicem separatum; lectus tamen Abbatissæ in tali loco Dormitorii disponatur, quod in cæteros Dormitorii lectos sine obstaculo, si possibile est, valeat intueri. Liceat autem unicuique habere sacconem de palea, vel de fœno, & cervical cum panno lineo super posito, quod de fœno, seu palea, aut lana, seu etiam pluma esse poterit, juxta quod Abbatissa judicaverit faciendum. Habeant etiam honesta coopertoria lanea, sivè cultras religiosas, cum lanea habere nequiverint; congruenter lampas insuper de nocte accensa semper in medio Dormitorii habeatur. Capillos suos tondeant usque ad aures certis temporibus communiter, nec aliqua de cetero tonsoretur, nisi evidenti infirmitate corporis exigente. De ingressu personarum in Monasterium, firmiter, & districtè præcipimus, ut nulla unquam Abbatissa, vel ejus Sorores aliquam personam Religiosam, seu Sæcularem, aut cujuslibet dignitatis in Monasterio intrare permittant; nec omninò hoc alicui liceat, nisi cui, & de quibus concessum fuerit a Sede Apostolica, vel a Generali, seu a Provincialibus Ministris Ordinis Fratrum Minorum, in quorum Provinciis Monasteria ipsa consistunt. Excipiuntur autem a dicta ingrediendi lege Medicus, & Minutor causa multùm gravis infirmitatis, qui non absque duobus sociis honestis de familia Monasterii introducantur, expedito negotio hujusmodi, celeriter egressuri, nec ab invicem intra Monasterium separentur; nec non illi, quos occasione incendii, vel ruinæ, seu alterius periculi, vel dispendii, seu pro tuendis a violentia quorumlibet Monasterio, vel personis, aut pro aliquo opere exercendo, quod commodè extra Monasterium fieri non potest, necessitas exegerit introire. Nulli tamen Personæ extraneæ intra Monasterii claustrum liceat comedere, vel dormire; sed & si quis de Cardinalibus ad aliquod Monasterium hujus Religionis venerit; & in illud voluerit ingredi, cum reverentia quidem, & devotione suscipiatur; sed rogetur, ut cum uno, vel duobus honestioribus quidem sociis debeat introire, duobus, vel tribus tantum Religiosis, & honestis sociis sit contentus. Quod si fortè pro benedictione, vel consecratione Sororum, vel alio etiam modo concessum alicui Episcopo fuerit, Missam interius aliquando celebrare, quam paucioribus, & honestioribus potuerit, contentus sit ministris: & hoc ipsum rarius alicui concedatur. Nulla tamen omnino loquatur cum aliquo, nisi prætacto modo, sive infirma fuerit, sive sana. Illud sanè præcipuè caveatur, ut ii, quibus aliquando fuerit concedendum in Monasterium ingredi; tales sint, de quorum verbis, & moribus, nec non vita, & habitu ædificari valeant intuentes; & materia justi scandali exindè nequeat generari. Ubi verò proprius fuerit Cappellanus; habitu, & vita religiosus sit, ac bonæ famæ; nec multum juvenis, nec non idoneæ sit ætatis. Qui Cappellanus, cum aliqua Sororum gravi corporis infirmitate detenta visa fuerit tendere ad extrema; & necesse habuerit confiteri; vel Dominici corporis accipere Sacramenta; alba stola, & manipulo ingrediatur indutus; & audita confessione, vel Dominici corporis tradito Sacramento, sic indutus, ut ingressus est, exeat; nec moram ibi faciat longiorem. Caveant etiam, ut quamdiù intra Monasterium fuerint, nullatenus ab invicem separentur; quin semper mutuo possint liberè se videre. Sic se etiam habeat in animæ commendatione. Porrò ad exequias circa sepulturam agendas non ingrediatur claustrum; sed exterius in Cappella, quæ ad illud officium pertinent, exequatur; tamen si Abbatissæ visum fuerit, quod ad exequias debeat introire; modo suprascripto indutus intret, & sepulta mortua, exeat sine aliqua mora. Si autem necesse fuerit, ut ad aperiendam, seu præparandam sepulturam, seu certe postmodum coaptandam ingrediatur; sit ei, vel alicui alii ad hoc idoneo, & honesto licitum introire; aliter verò Monasterium ingredi non præsumat; sed cum aliqua sibi de confessione loqui voluerit, per locutorium eam audiat, & per illud eidem ipse loquatur. Quæ verò proprium non habuerint Capellanum, a quolibet bonæ famæ, & honestæ vitæ Presbytero Missam audire possunt. Pœnitentiam autem, atque Domini Corporis Sacramenta tantùm a Fratribus Ordinis Minorum dumtaxat recipiant, nisi in periculosæ necessitatis articulo aliqua constituta pro his habere copiam Fratrum nequiverit prædictorum. Volumus etiam, ut in muro, qui sorores dividit a Capella, congruentis formæ cratis ferrea collocetur, cui crati pannus lineus niger interiùs taliter apponatur, ut nulla inde valeat exteriùs aliquid intueri. Habeat & Ostia lignea ex parte sororum cum seris ferreis, atque clavi, ut maneant semper clausa pariter, & firmata; & non aperiantur, nisi cum divinum celebratur Officium, vel ad audiendum aliquando verbum Dei, proponendum sibi exteriùs in Capella per idoneam, & honestam personam; & nemo alias per dictam cratem loquatur, nisi fortè aliquando causa rationabili, vel necessaria exigente, alicui raro fuerit concedendum. Et quandocumque aliquam personam extraneam ad eas ingredi, vel alias per cratem eis loqui contigerit, tegant facies suas cum modestia, & inclinent, prout religionis convenit honestati. Pro communione autem certis temporibus recipienda, ubi necesse fuerit, fenestra parvula fiat cum ostiolo de lamina ferrea sera, & clave semper firmato, per quam calix possit dari congruè, & ministrari Domini Corporis Sacramentum, & tantùm distet a terra, quod Sacerdos commodè illud ministerium indè valeat exhibere. De Visitatore hujus Religionis illud est sollicitè providendum, ut quicumque vel generalis, vel etiam alicubi aliquandò specialis constituendus fuerit Visitator, talis debet constitui, de cujus religiosa vita, & moribus, ac fide notitia plena, & securitas habeatur. Qui cum ad Monasterium aliquod veniens fuerit ingressus, sic semper omnia exhibeat, & ostendat, ut omnes de bono ad meliùs provocet, & ad Dei amorem, & inter se mutuam caritatem semper inflammet, pariter & accendat: & quando Monasterii Claustra ad visitandum intraverit, duos Religiosos, & idoneos socios secum ducat, qui videlicet socii simul maneant, & dum fuerint intra Claustrum ab invicem nullatenus separentur. Sanè de Sororum Statu, & observantia suæ Religionis ab omnibus generaliter, & specialiter a singulis inquirat studiosiùs veritatem; & ubi aliquid reformandum, vel corrigendum invenerit, zelo caritatis, & amore justitiæ, cum discretione corrigat, & reformet, tam in capite, quam in membris, sicut melius viderit expedire. Modum autem loquendi custodiat suprascriptum, ut videlicet, aut cum omnibus, aut cum pluribus simul loquatur, vel secretè cum una, aliis tamen ad minus duabus in aspectu ejus non longè sedentibus, ut per omnia bonæ famæ integritas conservetur, nisi ad locutorium cum una, vel pluribus loqui voluerit de iis, quæ ad officium suum pertinere noscuntur. Caveat autem Abbatissa, ne a se, vel ab aliis Sororibus status sui Monasterii Visitatori aliquatenus abscondatur, quia malum esset inditium; & offensa graviter punienda: immo volumus, & mandamus, ut ei, quæ secundum vitæ suæ formam statuenda, vel emendanda fuerint, publicè, ac privatim, sicut melius fuerit faciendum, Visitatori diligenter suggerant, & proponant, cui teneantur in omnibus firmiter obedire. Quæ aliter autem fecerint, a Visitatore, tam Abbatissa, quam aliæ digne, prout convenit, puniantur. Similiter & Cappellanus si in aliquo reprehensibilis fuerit, in quo convenienter non possit, nec debeat supportari, monitione præmissa, a Visitatore modestè, ac rationabiliter, sicut decuerit, corrigatur. Si verò noluerit, vel contempserit emendare, a Monasterio per eumdem removeatur omnino. Statuimus insuper, quod Generalis, vel Provincialis Ministri dicti Ordinis dumtaxat, per se, vel per alios idoneos suos Fratres in Generali Capitulo deputatos ab ipsis, vobis tam in capite, quam in membris officium visitationis impendant; possint tamen Generalis, & Provincialis prætacti in Provinciis suis ex causa, specialem Visitatorem interdum de Fratribus sibi commissis ad hoc idoneum destinare, juxta formam ab universitate Ministrorum traditam in Capitulo Generali. In quolibet Monasterio unum tantum ostium habeatur ad intrandum Claustrum, & exeundum, cum opportuerit, juxta legem de ingressu, & egressu positam in hac forma; & istud ostium fiat in sublimi, quanto magis fieri poterit congruenter, ita quod ad ipsum per scalam levatoriam exterius ascendatur, quæ scala per catenam ferream ex parte Sororum studiosè ligatam a Completorio dicto usque ad Primam diei sequentis continuè sit suspensa, & tempore diurnæ dormitionis, & visitationis, nisi aliud interdum evidens requirat necessitas, vel utilitas manifesta. Ad prætactum autem ostium custodiendum aliqua talis ex Sororibus deputetur, quæ omnino Deum timeat; quæ sit matura moribus; sit diligens, & discreta; sitque convenientis ætatis, quæ unam ipsius ostii clavem sic diligenter custodiat, ut nunquam ea, vel ejus socia ignorante ostium aliquando valeat aperiri; reliquam vero clavem diversam ab alia custodiat Abbatissa; sit & alia æque idonea ei socia deputata, quæ ejus vicem in omnibus exequatur, cum ipsa aliqua rationabili causa, vel occupatione necessaria occupata fuerit, & detenta. Caveant autem studiosissimè, & procurent, ne unquam ostium stet apertum, nisi tantum quantum minus fieri poterit congruenter. Sit autem ostium seris ferreis, cum valvis, & repagulis optimè communitum, & sine custodia apertum minimè dimittatur; nec etiam clausum, nisi una clave in die, & in nocte duabus sit firmiter obseratum; nec omni pulsanti aperiatur statim, nisi prius indubitanter cognoverit, quod talis sit, cui sine dubitatione aliqua secundum mandatum, quod in eadem forma de ingressuris superius continetur, debeat aperiri. Quod si aliquando intra Monasterium opus aliquod fuerit faciendum, ad quod agendum seculares aliquos, vel quascumque personas alias oporteat introire, provideat Abbatissa sollicitè, ut tunc, dum opus scilicet exercetur, aliqua alia persona conveniens ad custodiendum ostium statuatur, quæ sic personis ad opus deputatis aperiat, quod alias intrare penitus non permittat. Nam Sorores ipsæ & tunc, & semper, quantumcumque rationabiliter prævalent, studiosissimè caveant, ne a secularibus, vel personis extraneis videantur. Ceterum cum præfatum ostium pro aliis aperiri nolimus, nisi pro illis tantum, quæ per rotam, vel aliundè decenter nequeunt expediri; mandamus quatenus, quod in singulis Monasteriis in loco competenti Rota una fortis fieri debeat latitudinis, & altitudinis per quam necessaria tam intus, quam exterius ministrentur, & taliter disponatur, quod per eam nec intus, nec extra valeat aliquis intueri. Ex utraque etiam parte ostiolum fiat validum, quod de nocte, & in æstate tempore dormitionis seris, & clavibus ferreis clausum, & firmatum debeat permanere. Ad cujus custodiam pro expediendis necessariis per eamdem unam Sororem discretam, securam, & maturam tam moribus, quam ætate, quæ Monasterii diligat honestatem, constituat Abbatissa, cui soli, vel deputatæ sibi sociæ, cum congruè non poterit interesse, loqui ibidem, & respondere liceat super iis, quæ ad suum officium pertinebunt. Locutorium autem commune in Capella, vel potius in Claustro, ubi commodiùs, & honestius fieri poterit, disponatur, ne, si fortè fieret in Capella, pacem orantium inquietet. Ipsum verò locutorium sit congruæ quantitatis de lamina ferrea subtiliter perforata, & taliter clavibus fortibus coaptata, quod nunquam valeat aperiri, cui pannus niger lineus interius taliter apponatur, quod ipsæ videre extra non valeant, nec videri. Ad istud locutorium a Completorio, quod dici debet tempore competenti, usque post Primam diei sequentis, seu tempore comestionis, vel dormitionis in æstate, aut quando Officium celebratur, nisi pro causa adeo rationabili, vel necessaria, quæ commode differri non possit, nulli licitum est loqui. Quandocumque vero concessis temporibus aliquam, vel aliquem habuerit, ubi loqui cum modestia, & maturitate loquentes, breviter se expediant, pro ut decet. De servientibus Sororibus, quæ semper manere clausæ, sicut aliæ non tenentur, districtius volumus observari, ut sine licentia nulla Claustrum egrediantur, & quæ emittuntur, honestæ sint, & convenientis ætatis, & calceamentis honestis, tam ipsæ, quam Sorores illæ, quas aliquando emitti contigerit, pro casibus suprascriptis calceatæ incedant: Ceteris autem intus manentibus, si voluerint, liceat istud idem. Egredientibus verò assignetur certus terminus redeundi. Nec alicui ipsarum conceditur extra Monasterium sine speciali licentia comedere, bibere, vel dormire, nec ab invicem separari, vel alicui in secreto, seu Cappellani Monasterii, aut Conversorum, vel Fratrum ibidem morantium domicilium introire. Quod si aliqua contrarium fecerit, graviter puniatur. Et sollicite caveant, ne ad loca suspecta divertant, vel cum personis malæ famæ familiaritatem habeant; nec in suo reditu secularia, vel inutilia Sororibus referant, per quæ dissolvi valeant, vel turbari; & quandiù extra fuerint, taliter studeant se habere, quod de conversatione honesta ipsarum ædificari valeant intuentes; & quidquid eis datum fuerit, vel promissum, resignent, & renuncient Abbatissæ, vel alii, cui hæc commiserit vices suas. Ad hæc liceat vobis in communi redditus, & possessionesd recipere, & habere, ac ea liberè retinere; pro quibus possessionibus modo dicto pertractandis Procurator unus prudens pariter, & fidelis in singulis Monasteriis vestri Ordinis habeatur, quandocumque expedire videbitur, qui per Visitatorem constitui, & amoveri debeat, sicut viderit expedire. Hic verò taliter constitutus de omnibus sibi commissis, receptis pariter, & expensis Abbatissæ, & tribus aliis Sororibus ad hoc specialiter assignatis, & Visitatori, cum voluerit, rationem reddere teneatur; & nihil omnino de rebus Monasterii vendere, commutare, obligare, vel alienare quoquo modo valeat, nisi de licentia Abbatissæ, pariter & Conventus, & quidquid contra hoc fuerit attentatum, irritum decernimus & inane. Possit tamen de mobilibus parum valentibus aliqua parva ex causa licita interdum aliis elargiri. Verum ne ab observatione præsentis formulæ breviter suprascriptæ, quam uniformiter ubique ab omnibus volumus & mandamus diligentiùs observari, pro defectu certi regiminis inposterum recedere vos contingat, aut sub diversorum magisterio vivendi modos incurrere differentes: Dilectis filiis Generali, & Provincialibus Ministris Ordinis Fratrum Minorum curam vestri, & omnium Monasteriorum vestri Ordinis plenè in omnibus præsentium auctoritate committimus. Statuentes, ut sub eorum, & aliquorum, qui pro tempore Ministri fuerint, obedientia, regimine, & doctrina debeatis de cetero permanere, quibus teneamini firmiter obedire. Et ipsi animarum vestrarum sollicitudinem gerentes, & curam eisdem Monasteriis, per se, vel per alios Fratres suos, ad hoc idoneos, secundum formam prætactam deputatos ab ipsis quoties expedire viderint, visitationis officium impendere studeant, corrigendo, & reformando ibidem, tam in capite, quam in membris, quæ correctionis, seu reformationis officio noverint indigere. Instituant nihilominus, & destituant, mutent, & ordinent, prout secundum Deum viderint expedire. Electio tamen Abbatissæ liberè pertineat ad Conventum. Confirmatio verò ipsius, & infirmatio fiat per Generalem Ministrum, si aderit in Provincia, & in ejus absentia per Provincialem illius Provinciæ, in qua Monasterium fuerit constructum. Confessiones vestras audiant, & ministrent vobis Ecclesiastica Sacramenta. Et ne pro eo, quod in vestris Monasteriis Fratres dicti Ordinis residere non tenentur continuè, pro defectu Sacerdotis possit periculum imminere; ad Confessiones vestras in necessitatis articulo audiendas, & ministranda Sacramenta prætacta, necnon Divina Officia celebranda deputent aliquos discretos, & providos Cappellanos. Nec aliquod Monasterium vestri Ordinis de cetero ab aliquo inchoetur sine Capituli Generalis Ordinis memorati licentia, & assensu. Cappellanus, & Conversi secundum dispositionem Visitatoris promittant obedientiam Abbatissæ, voventes loci stabilitatem, & perpetuo vivere sine proprio, & in castitate: Liceat tamen Visitatori tam Cappellanum, & servientes Sorores, quam Conversos pro evidenti necessitate, aut manifesta utilitate de uno Monasterio ad aliud transmutare; jejunium servare debeant, ut Sorores: Liceat tamen Abbatissæ super hoc cum eis æstus, vel itineris, vel laboris alterius, seu alia quavis rationabili causa misericorditer dispensare. Tunicas de vili panno, juxta eorum indigentiam habere valeant sine Caputio, quarum manicæ sint breves, & strictæ tantummodo circa manus: longitudo autem Tunicarum sit talis, quod a cavilla pedum distent spatio quatuor digitorum. Pro cingulo vero corrigiam honestam habeant cum cultello; Caparonem e etiam super tunicas portent, cujus longitudo genu aliquantulum transeat, & amplitudo usque ad cubitos protendatur. Minoris tamen latitudinis Caparonem, si voluerit, habere poterit Cappellanus; qui Capa etiam honesta uti poterit, cum fuerit opportunum. Calceamenta cum caligis, & braccis ampla, & alta habeant, & ante fissa, & idem officium faciant Conversi, quod superius de Sororibus nescientibus litteras est expressum; excepto quod ad officium Beatæ Virginis minimè teneantur. Informationi etiam, & correctioni Visitatoris Conversi, & Cappellanus per omnia sint subjecti, cui teneantur firmiter obediref.

    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis, & constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

    Datum Lugduni viii. Idus Augusti Pontificatus Nostri Anno Quinto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXXVII., pp.477-483

  •  
    (a) Ordinis S. Damiani: Assisiatis, qui sub Urbano IV. Clarissæ dici cœperunt.
  •  
    (b) Cum omnis vera Religio: Hoc est exordium Regulæ a Card. Hugolino Episcopo Ostien. compositæ, quam legere est in litteris hujus Pontificis Solet annuere &c. anno 1245. die 13. Novembris scriptis pro ejusdem Regulæ confirmatione.
  •  
    (c) Omnes itaque: Hoc modo incipit etiam prædicta Regula ab Episcopo Ostien. tradita, ut supra.
  •  
    (d) Redditus, et possessiones: Hic Pontifex permittit Sanctimonialibus non solum recipere, sed etiam retinere bona stabilia; de quibus in Regula Gregorii IX. ab ipso Innocentio anno 1245. confirmata nulla fit mentio: illa tamen concesserat xiv. Monasteriis in Italia, & extra illam per Constitutionem incipien. Cum sicut ex parte &c. anno 1246. die 2. Junii editam; & ipsemet Gregorius IX. nonnullis Monasteriis, ut ex pluribus ejus epistolis apparet.
  •  
    (e) Caparonem: Idest medium Pallium, seu Palliolum, & usque ad cingulum, ut habet Regula FF. Minorum cap. 2. de Novitiis, seu iis, qui annum probationis in Religione percurrere tenentur: & quo utuntur Patres Capuccini, ceterique strictioris reformationis Franciscanæ; ita vulgo nuncupatum velut magna Cappa ad discrimen parvæ Cappæ, qua utuntur peregrini; nam illa tantum scapulas tegit, hæc autem & renes; etsi hoc loco utpote pro secularibus protendatur aliquantulum ultra genu.
  •  
    (f) Obedire: Hæc porro Regula fere eadem est atque illa, quam Urbanus IV. paucis immutatis omnibus Clarissis observandam tradidit anno 1263. die 18. Octobris, excepto proœmio, quam suo loco damus.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152062 (bullarium-franciscanum-602), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/152062 (mise à jour : 15/12/2020).