Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Potestatem tribuit Superioribus Ordinis suos subditos absolvendi a censuris. (Regest. Vatican. epist. 71. &
Waddingusin Regesto Pontif. num. 37. Extat authenticum exemplar Jaderæ in Archivo Cœnobii FF. Minorum Observant. exGonzagapar. 2. Conv. 12. Prov. Dalmatiæ.) -
Anno 1241. die 6. Junii.
-
1241
-
GREGORIUS &c.
Dilectis filiis Generali, & universis Ministris Ordinis Fratrum Minorum Provincialibus præsentes litteras inspecturis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Licet ad hoc Fratrum vestri Ordinis pia desudet intentio, ut ab eis in his, quæ faciunt, prudenter, & providè procedatur, per hoc & suæ religioni proficere, & Dei cupientes Ecclesiam honorare: tamen aliquando ex conditionis humanæ fragilitate contingit, quod quidam ex ipsis excedunt in casibus, in quibus excommunicationis sententiam, & notam irregularitatis incurrunt. Quare a Nobis supplicatione humili postulastis, ut cum viri contemplationi dediti sint in religionis favorem a discursibus cohibendi, ac propter viarum pericula eisdem Fratribus ad nostram, & Diœcesanorum præsentiam impediatur accessus, super hoc providere benignitate solita curaremus. Nos itaque piè volentes, quod vestra devotio in his, quæ dignè possumus, Sedem Apostolicam reperisse gaudeat gratiosam; ut singuli vestrum in Provinciis sibi commissis prædictis Fratribus constitutis ibidem absolutione, ac dispensatione indigentibus, sive priusquam Ordinem intraverint, sive postea in casibus excesserint memoratis, de conscientia discretorum Fratrum vestrorum, qui litterati sint, & Deum timentes, impertiri valeant absolutionis beneficium, & dispensare cum eis juxta formam Archiepiscopis, & Episcopis super hoc ab Apostolica Sede traditam, vobis auctoritate præsentium concedimus facultatem; nisi adeò gravis fuerit excessus, quod meritò sint ad Sedem Apostolicam destinandi. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani viii. Idus Junii. Pontific. Nostri Anno Decimoquintoa.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXLI., p.296
-
(a) Idem privilegium Innocentius IV. contulit Ordini Prædicatorum anno 1244. die 16. Aprilis ex eorum Bullario tom. I. Bull. 63. Innocentius IV. anno 1244. die 21. Julii, & Alexander IV. innovavit illud Ordini Fratrum Minorum anno 1255. die 9. Octobris, ut infra suo loco; idem etiam Innocentius præfato Minorum Ordini concesserat anno 1243. die 26. Septembris, & 30. Octobris, & Benedict. XI. anno 1304. die 2. Februarii idem indulsit Ordini Eremit. Sancti Augustini.