Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Monasterium peramplo communit privilegio, & Episcopalem donationem, exemptionemque denuo confirmat. (Ex
Authographoin Archivo ejusdem Monasterii sub plumbo.) -
Anno 1236. die 20. Junii.
-
1236
-
GREGORIUS &c.
Dilectis in Christo filiabus ‥ Abbatissæ Monasterii Sanctæ Mariæ de Monte Mascarano Tudertin., ejusque Sororibus tam præsentibus, quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Religiosam vitam eligentibus Apostolicum convenit adesse præsidium; ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eas a proposito revocet, aut robur, quod absit, sacræ Religionis infringat. Eapropter, dilectæ in Christo filiæ, vestris justis postulationibus clementer annuimus; & Monasterium Sanctæ Mariæ de Monte Mascaranoa Tudertin., in quo Divino estis obsequio mancipatæ, sub Beati Petri, & nostra protectione suscipimus, & præsentis Scripti privilegio communimus; in primis siquidem statuentes, ut Ordo monasticus, qui secundum Deum, & Beati Benedicti Regulam, atque Institutionem Monialium inclusarum Sancti Damiani Assisinaten.b in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Præterea quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium inpræsentiarum juste, & canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum, vel Principum, oblatione Fidelium, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis, & iis, quæ vobis successerint, & illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo præfatum Monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suisc. Liceat quoque vobis personas liberas, & absolutas e seculo fugientes ad conversionem recipere &c.d (usque) audeat exercere. Præterea omnes libertates, & immunitates, quas Monasterio vestro Venerabilis Frater noster Tudertinus Episcopus Capituli sui accedente consensu indulsisse dignoscitur, sicut in publico instrumento inde confecto plenius continetur, auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis Scripti privilegio communimus. Tenorem autem instrumenti prædicti &c.e (usque) Amen.
Datum Interamnæ per manum Magistri Guillielmi Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Vice-cancellarii xii. Kalendas Julii Indictione viiii. Incarnationis Dominicæ anno Mccxxxvi. Pontificatus vero Domini Gregorii Papæ IX. Anno Decimof.
Ego Gregorius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus subscripsig. Ego Joannes Sabinen. Episcopus subscripsi. Ego Jacobus Tusculanus Episcopus subscripsi. Ego Romanus Portuen., & Sanctæ Rufinæ Episcopus subscripsi. Ego Raynaldus Ostien., & Velletren. Episcopus subscripsi. Ego Thomas Sanctæ Sabinæ Presbyter Cardinalis subscripsi. Ego Joannes Sanctæ Praxedis Presbyt. Cardinalis subscripsi. Egoh ‥ Sancti Marci Presbyter Cardinalis subscripsi. Ego Stephanus Sanctæ Mariæ Transtyberim tituli Sancti Calixti Presbyter Cardinalis subscripsi. Ego Raynerius Sanctæ Mariæ in Cosmedin Diaconus Cardinalis subscripsi. Ego Oto Sancti Nicolai in carcere Tulliano Diaconus Cardinalis subscripsi.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCII., p.198
-
(a) De Monte Mascarano: De quo loco egimus supra in not. ad diploma incipiens Cum a nobis petitur &c. hoc anno die 4. Martii editum.
-
(b) S. Damiani Assisinat.: Quæ postea sub Urbano IV. dici cœperunt Moniales S. Claræ.
-
(c) Cum pertinentiis suis: Bona stabilia, & possessiones hujus Monasterii recensentur in simili privilegio, seu diplomate Alexandri IV. anno 1255. die 27. Decembris exarato, & infra producendo.
-
(d) Recipere &c.: Consulatur
Bullaxl. hujus Pontificis anno 1229. die 22. Novembris pro Monasterio S. Mariæ de Virginibus de Cuti Tudertin. edita. -
(e) Prædicti &c.: Videas Bullam pro hoc Monasterio anno isto die 4. Martii emanatam incip. Cum a nobis petitur &c.
-
(f) Aliud Gregorii hujus diploma pro isto Monasterio dabitur infra sub diem 2. Decembris hujus anni.
-
(g) Hujus Pontificis emblema sumtum erat: Fac mecum Domine signum in bonum: ut in circuitu sigilli hujus Bullæ legitur; cujus sigilli ex una parte habentur Petrus, & Paulus; ex altera vero
Gregor. PP.viiii. -
(h) Ego ‥: Gaufridus Castilioneus Mediolanensis, qui anno 1241. ad summum Pontificatum evectus est, tulitque nomen Cœlestini IV.