« bullarium-franciscanum-151 »


Description

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Benefactorem Monasterii S. Pauli Spoletani ab omni jurisdictione temporali una cum familia, & hominibus suis immunem esse declarat. (Ex Vatic. Regesto Pontif. epist. 3. anno 8.)

  •  
    Anno 1234. die 28. Martii.

  •  
    1234


  •  

    GREGORIUS &c.

    Dilecto filio Manenti Militi a de Jano b Spoletan. Diœcesis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Pietatis opera, cujus observantiæ te pro Christi gloria deputasti, adeo tibi Apostolicæ Sedis gratiam promerentur; ut in iis, quæ cum Deo, & honestate possumus, tibi favore benevolo annuamus. Hinc est, quod, cum sicut accepimus, te cum familia, hominibus, & omnibus bonis tuis Monasterio Sancti Pauli c Spoletan. Diœcesis obtuleris pro æternis divitiis assequendis; nos tuis justis precibus inclinati, ut cum familia, & hominibus ipsis ab omni jurisdictione temporali amodo sis immunis, auctoritate tibi præsentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & BB. Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

    Datum Laterani v. Kalendas Aprilis Pontificatus Nostri Anno Octavo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXIV., p.123

  •  
    (a) Militi de Jano: Nempe Equiti; ita enim tunc vocabantur Equites, & magna, solemnique actione Milites declarabantur, ut produnt Historiæ medii ævi.
  •  
    (b) De Jano: Vulgo Giano oppido diœcesis Spoletanæ, ubi ab exordio Franciscanæ Religionis Fratres locum obtinuerunt, & adhuc retment Minor. Conven. estque 4. Custodiæ Vallis Spoletanæ in veteri Provinciali Ordinis apud auctorem Polychronici, & Barthol. Pisanum Conform. xi.
  •  
    (c) Monasterio S. Pauli: Cujus prima mentio nobis est ad annum 1227. ex hujus Pontificis epistola Inter venerabilem &c. die 4. Augusti scripta, ut ibi.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151611 (bullarium-franciscanum-151), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/151611 (mise à jour : 15/12/2020).