Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Fridericum Imp. paternis litteris monet, & hortatur, ut ab Ecclesiarum & Clericorum infestatione discederet; pro qua re duos Fratres Minores ad eum legavit. (Ex Epist. 13. lib. 2. apud Raynaldum ad annum 1228. num. 8.)
-
Anno 1228. die 7. Maji.
-
1228
-
GREGORIUS &c.
Friderico Romanorum Imperatori Illustri semper Augusto, & Regi Siciliæ spiritum Consilii sanioris.
Ascendit ad nos clamor, ululatus, & stridor miserabilis, validus, & horrendus Ecclesiarum, & Clericorum Regni Siciliæ, & Apuliæ, quod in eos, quam de facili exprimi valeat, iniquè desæviens ipsos ultra affligis cruciatibus infinitis; bona eorum diripiens, & extorquens in manifestam contumeliam Redemptoris, & atrocem injuriam Ecclesiæ generalis; ut taceamus Apostolicæ Sedis contemptum, in quam cadunt ex hoc opprobria exprobrantium. Cum igitur hæc nequeamus sine periculo sustinere, qui Christi Vicarii, licèt immeriti, constituti pro tuenda justitia, & defendenda Ecclesiastica libertate tenemur: & volumus impendere nosmetipsos, ab eo nobis digna vicissitudine rependenda, qui beatificat tribulationem propter justitiam patientes, Imperialem Celsitudinem monemus, & hortamur attentè, quatenus Ecclesiis, & personis Ecclesiasticis ablata restituens integrè universa ab ipsorum molestatione penitùs conquiescas, famæ tuæ consulens, & saluti. Alioquin, nè contra Deum homini deferamus, super hoc procedemus dante Domino, sicut fuerit procedendum. Ad hoc autem dilectos filios B.... & R....a Fratres Minores ad te mittimus, si forsan saltem serò salubriter monitionibus nostris aures aperias, quas hactenus nimium inconsultè clausisti.
Datum Reate Nonis Maii, Pontificatus Nostri Anno Secundob.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXII., pp.41-42
-
(a) B.... et R....: Horum nomina ignota sunt, nec facile est illa divinare; tamen alterum dixerim Raynerium postea Pœnitentiarium suum, ad quem plurimæ litteræ Pontificiæ infra producentur; ut anno 1236. die 11. Martii &c.
-
(b) Tam abest autem, Fridericum resipuisse, ut Richardus a S. Germano in Chronico ad annum 1229. mense Martio scripserit: Fratres Minores ubique per Regnum (Neapolitanum, & Siciliæ) expelluntur jussu Raynaldi Ducis Spoletini: pauloque post ipse etiam excommunicationis telo ictus fuerit a Gregorio, ut ex Annal. Eccles. elucet.