Étienne comte de Bourgogne pour Quincy (abbaye)

<<</>>>

NuméroB13525

Genrecharte

Date (précise)1172

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Langres



Auteur

Étienne comte de Bourgogne

Bénéficiaire

Quincy (abbaye)

Regeste

Stephanus, comte de Bourgogne, confirme la donation de deux montées de sel à prendre chaque semaine sur le puits de Lons-le-Saunier que Girardus, comte de Mâcon, a fait à l'abbaye de Quincy.

Texte

Ego Stephanus comes Burgundie laudo et concedo donationem quam frater meus Girardus comes Matiscensis fecit pro remedio anime sue et predecessorum suorum Deo et ecclesie Quinciacensium fratrum scilicet duas montatas singulis ebdomadis in puteo Ledonis liberas et quietas alias etiam duas si eas ab hominibus eius assensu ipsius aut ab ipso elemosina vel emptione ipsi fratres adquirere potuerint hominem quoque quendam Stephanum scilicet Frarinum cum omni tenemento et posteritate ipsius. Pedagia quoque et minagia et alias consuetudines quascunque in terra sua sive in terra sive in aqua predicti fratres daturi fuerant. Si vero prefati fratres aut res eorum aliquid in terra ipsius deliquerint aut alicui aliquod dampnum intulerint solum capitale absque alia emendatione persolventes decetero quieti abeant. Ego quoque Stephanus comes Burgundie donavi fratribus Quinciacensibus omnes consuetudines quascunque in terra mea daturi fuerant et si quid in terra mea deliquerint aut alicui aliquod dampnum intulerint pro solo capitali quieti abeant. Res etiam fratrum eorumdem et donationem quam frater meus illis contulit in custodia et manutenemento accepi. Huius rei testes sunt : Guillermus de Cauvisio, Ricardus de Cauvisio, Guido de Cauvisio, Rainaudus de Treva. Et ut hoc in perpetuum ratum habeatur ego Stephanus comes Burgundie sigilli mei impressione munivi. Actum anno ab Incarnatione Domini Mo Co septuagesimo secundo.

Notes

Cette charte n’est pas adressée à l’abbaye de Cîteaux mais à l’abbaye de Quincy. En 1186, Quincy donne à Cîteaux les deux montées de sel. C’est sans doute à ce moment-là que les archives ont été transférées. Numéro CBMA : 19058

Bibliographie

Acte inédit. Transcription : Coraline REY.

Responsable

Rey Coraline

Source de l'édition

A. Original, Lons-le-Saunier, AD Jura, 17 H 23. — B. Copie XIIIe siècle, Dijon, AD Côte-d'Or, cartulaire 167, f. 67r-v, n° 3 (ancien n°4). (original)

Comment citer cette notice

Acte n°628257 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte628257/. Date de mise à jour : 11/07/16. Première version : 10 juin 2010.