<<</>>>

NuméroB07061

Genre[non indiqué]

Date (précise)9999

Authenticiténon suspecté

Languelatin



Auteur

Bénéficiaire

Regeste

(CAP). XCVII. — CARTA DETCENDÆ FILIORUMQUE EJUS.

Texte

Quidam miles, nomine Letbaldus de Digonia, vuerpivit Tetcendam filiosque ejus, Deo sanctoque Benedicto et sancto Grato, annuente Joceranno de Faltrierias, qui ipsos de beneficio ejusdem Letbaldi se tenere fatebatur. Apud castrum Sine Vinea veniens prior hujus loci Hugo et monachi Sancti Benedicti de Parriciaco, questi sunt in placito generali injuste sibi eosdem servos auferri: quod quique prudentes qui aderant audientes, stabilierunt ipsos Deo et sancto Benedicto et sancto Gervasio et Grato ad integrum debere refundi, quod ita factum est; et ne quis alius inposterum calumpniare præsumeret, dederunt Letbaldo de Digonia XX. solidos, faventibus Artaldo fratre ejusdem, Joceranno et Guidone de Sancto Privato, sororio eorum. Signum Letbaldi Digoni. S’ Joceranni. S’ Artaldi fratris ejus. S’ Guidonis. S’ Antelmi. S’ Rotberti Rungifer. S’ Stephani archipresbiteri.

Notes

Numéro CBMA : 7092

Bibliographie

CHEVALIER (U.), Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum, Montbéliard, 1891, p. 42, n° 76.

Comment citer cette notice

Acte n°261802 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte261802/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.