<<</>>>

NuméroB07055

Genre[non indiqué]

Date (précise)9999

Authenticiténon suspecté

Languelatin



Auteur

Bénéficiaire

Regeste

(CAP.) LXXXV. — CARTA LAMBERTI, FRATRIS DURANNI DE GURBINIACO.

Texte

Quidam homo, nomine Lambertus, dedit Deo et huic loco VIII. denarios et II. panes et I. sextarium vini, et taschiam in manso de la Chassanii, sicut habebat et recipiebat; uxor ejus et filius Durannus, et item frater ejus Durannus et filius ejus Artaldus hæc omnia laudaverunt; et pro hoc accepit a domno Fulcone VIIIto solidos. Hujus rei sunt testes Gaufridus de Cassannis, Girardus de Valestinas, Humbertus frater ejus. Alterius doni hæc carta testis, de vinea scilicet quam Artaldus de Parriniaco et Hugo frater ejus dederunt Deo et huic loco, unam vineam quæ est in obedientia de Prisciaco ad Moncel; et pro hoc acceperunt V. solidos et unam vanam. Cujus rei sunt testes Arnaldus presbiter, Bernardus famulus, Petrus Parriniacus, Bernardus Buriandes.

Notes

Numéro CBMA : 7086

Bibliographie

CHEVALIER (U.), Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum, Montbéliard, 1891, p. 39-40, n° 70.

Comment citer cette notice

Acte n°261796 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte261796/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.